Pactum inter monasterium et concilium de Melgatio

Cartulário:

Nº Documento: 
262
Fólio: 
94v-95r
Data do documento
Ano: 
1183
Mês: 
6
Dia: 
30
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 94v] Sub era Mª CCª XXª Iª et quotum II kalendarum iulii. In Dei nomine. Hoc est pactum firmitudinis quod abbas Martinus de Fenalibus cum suo conuentu et concilio de Melgazo inter se faciunt de ecclesia beate Marie de Melgazo, sub tali conditione quod monasterium de Fenalis eam habeat integram semper et in necessariis ecclesie sibi mutuo ex utraque parte succurrant. Post XVm annos sit facta ecclesia ab abbate et conuentu si tantum potuerint. Si quis uenerit, quod no credimus, qui hunc placitum irrumpere uoluerit, sit maledictus et excommunicatus et cum Iuda traditore in inferno dampnatus et insuper pectet mille morabitinos domino terre. Istud placitum fuit factum in tempore regis domni Sancii, tenente Ualadares Pelagio Suerii, in Tudensi sede episcopo domno Bertrando, archidiacono domno Garsia in Ualadares, iudices qui tunc aderant Iohannes Bezerrus et Iohannes | [f. 95r] Guterrii. Nos iudices cum concilio de Melgazo tibi Martino abbati de Fenalibus et tuo conuentui hunc placitum confirmamus.
Iohannes Bezerrus confirmat, Iohannes Guterrii confirmat, Nuno Didaci confirmat.
Petrus testis, Iohannes testis.
Pelagius testis, Martinus testis.
Fernandus Gateira et omne concilium de Melgazo confirmant.
Pelagius qui notuit (signum)

Bibliografia: 

Ed.: TF, pp. 179-180 n. 275.