[Carta donationis]

Cartulário:

Nº Documento: 
0006
Fólio: 
5v
Data do documento
Ano: 
1186
Mês: 
5
Local: 
Tomar
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Falecido D. Afonso Henriques em 1185, sucedeu-lhe seu filho D. Sancho I que reinaria até 1211, tendo ambos sido sepultados no mosteiro de Santa Cruz, que deles recebeu inúmeros benefícios.

A) T. T. — Sé de Coimbra, Docs. Regs., m. I, n.º 21 (arquétipo com furos do selo pendente).
A1) T. T. — Sé de Coimbra, Docs. Regs., m. I, n.º 22 (é a ampliação de A. Tem os furos do selo pendente).

(a) In Dei nomine. Quoniam, morum assiduitate et legis sanccione, didicimus quod acta bonorum uirorum scripto comendari debeant ut, comendata, ab hominum memoria non decidant et omnibus preterita presencialiter consistat, idcirco ego, Sancius, Dei gratia Portugalensis rex, una cum uxore mea, regina domna Dulcis et filiis meis, uidelicet, rege domno Alfonso et regina domna Tarasia et regina domna Sancia, facio cartam donationis et perpetue firmitudinis sedi Beate Virginis Marie de Colinbria et uobis, domno Martino, Colinbriensis episcopo, de ecclesiis omnibus que sunt et que erunt edificate, in uilla de Couilliana et in omnibus terminis suis. Damus itaque uobis atque concedimus prefatas ecclesias, duplicis considerationis intuitu: tum pro amore Beate Marie, tum etiam pro conlato in predicta uilla et in aliis locis mihi a uobis obsequio, ut in eis, tam uos quam omnes successores uestri, ius episcopale, sicut in aliis ecclesiis quas in episcopatum uestro liberius possidetis, perpetuo habeatis. Quicumque, uero, hoc nostrum factum roborauerit et roboratum obseruauerit, benedictionibus releatur, amen. Facta carta mense Maio, apud Tomar, sub Era M.a CC.a XX IIII.a. Nos, uero, supranominati reges, qui hanc cartam fieri iussimus, coram testibus reboramus.
Domnus Valascus maiordomus curie conf., — Petrus Alfonsi signifer regis conf., — Menendus Gonsaluis conf., — A. Hermigii conf., — Petrus Fernandi conf., — Magister Gualdinus conf., — Egas Paaiz conf., — Alfonsus Suariz ts., — Godinus Bracarensis archiepiscopus, — Martinus Portugalensis episcopus, — Iohannes Visiensis episcopus, — Godinus Lamecensis episcopus, — Suerius Vlixbonensis electus, — Pelagius Elborensis electus, — Reimondus Menendi ts.
Iulianus notarius curie scripsit.

Aparato: 

(a) As palavras [C]ouiliana suis eclesiis aparecem na margem esquerda.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.