[Testamentum]

Cartulário:

Nº Documento: 
0009
Fólio: 
6r
Data do documento
Nota: 

Documento sem data.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Ego Rodiricus timens diem mortis mee sic mando diuidere meum habere pro mea anima. In primis ego et uxor mea Vliana damus et concedimus illas nostras uineas quas habemus in Monte de Gimir iuxta uestras uineas cum tota nostra portione de torculari quod habemus uobiscum canonicis Sancte Marie et opere eiusdem ecclesie et bibliotece et mando ut meam partem de domo scilicet medietatem sit eiusdem sedi[s] Sancte Marie. Post obitum uxoris mee domno Oliane et mando meo abate meam capam et fustes tornatiles de lecto et unum adestralem et hoc fiat per manus mei abatis et senioris.
Martinus Pelaiz ts., — Daniel Martiniz ts., — Sancius ts., — Barriga ts., — Pelaius ts., — Petrus presbiter Sal adfuit, — Senior adfuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.