[Testamentum]

Cartulário:

Nº Documento: 
0008
Fólio: 
6r
Data do documento
Ano: 
1186
Mês: 
5
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. VII, n.º 2, or. car.

In Dei nomine. Noscant omnes homines qui hanc cartam legere audierint quod ego Iohannes presbiter Cidiz canonicus Colinbriensis(a) sedis Sancte Marie hanc facio kartam testamenti et donationis et firmitudinis sedis Sancte Marie et omnibus clericis ibidem commorantibus tam presentibus quam futuris de illa mea uinea quam habeo in triterorio Colimbrie in illa forca que est iuxta uineam Sancti Petri sicut ego eam melius habui ut bibant inde semper uinum in capitulo et ad manus abluendas et medietatem de tota mea portione torcularis. Mando etiam ut uendant domum meam et medietatem precii mittant in claustro et aliam medietatem in confrariam clericorum, et si aliquis hoc meum factum conru[m]perit ueniant parentes mei cum maiordomo terre et accipiant et habeant sibi. Facta carta testamenti mense Mayo Era M.a CC.a XX.a IIII.a. Ego Iohannes Cidiz qui hanc cartam testamenti scribere iussi coram bonis hominibus roboraui et hoc sig | num imposui.
Qui presentes fuerunt: Martinus Cendoniz ts., — Fernam Paaz ts., — Saluador Petriz ts., — Petrus Iohannis ts., — magister Iohannes adfuit, — Giraldus ts., — Menendino ts., — Petrus Vesugii ts., — Vermudus ts., — Dominicus Bispo adfuerunt, — Dominicus cantor adfuit, — Martinus clericus ts., — Gonsaluus Vermuiz ts., — et omnes petrarii sedis Sancte Marie ts., — et omnes alii canonici adfuerunt, — Senior adfuit, — Ciprian[us] Clementis adfuit, — Petrus Saluatoris adfuit.
Petrus diaconus notuit.

Aparato: 

(a) A expressão De uinea Iohannis Cidiz figura na margem direita.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.