[Carta fori]

Cartulário:

Nº Documento: 
0011
Fólio: 
6v
Data do documento
Ano: 
1190
Mês: 
10
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. [Hec est carta fori quam] iussimus facere ego Eluira Moniz una cum filiis meis Martino Petri [et Iohanne Petri tibi Petro] Suariz decano Sancte Marie et toto conuentui canonicorum de illo terreno qui est in loco qui dicitur Vila Mendiga cuius isti sunt termini: in Oriente Maria Froiaz et Ausendina ... per illum terrenum in Occidente uia in Affrico uia et Petro Filii in Aquilone Gonsaluo [Garcia. Habeatis] uos [illum terrenum] tali pacto ut plantemus eum bene quomodo melius potuerimus et [a quinque annos et supra demus uobis et] successoribus uestris octauam partem de omni fructu qui ibi habuimus et [omnis posteritas uestra post] uos et si illum uoluerimus uendere uendamus et faciant uobis uestrum forum. Siquis [hoc nostrum factum irrumpere] uoluerit non sit illi concessum sed sit maledictus et cum Iuda in [infernum sepultus]. Facta carta mense Octobris Era M.a CC.a XX.a VIII. Nos supranominati [qui hanc cartam iussimus fieri] coram bonis hominibus eam roboramus et hec sig † † na facimus.
Qui presentes fuerunt: [Martinus domnus N.], — Petrus presbiter Sal adfuit, — P(etrus) presbiter Bel. adfuit, — Cantor adfuit.
Martinus diaconus [annotauit].

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.