[Carta donationis]

Cartulário:

Nº Documento: 
0012
Fólio: 
7r
Data do documento
Ano: 
883
Mês: 
9
Dia: 
25
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

B) Catedral de Compostela, Tumbo A, fl. 3, cop. séc. XII.

(a) In nomine Domini. Adefonsus rex et Exemena regina uobis patri domno Sisnando episcopo(b) in Domino salutem. Inter ceteras acciones quas pro regni nostri utilitatibus pia miseratione exponimus illud ad remedium anime prouenire confidimus si sanctis ecclesiis largitionis munera prelargimus et ideo inter cetera que donamus per huius serenitatis nostre preceptionem donamus atque concedimus uobis post partem patronis nostri Sancti Iacobi apostoli ubi uos presul cognoscimini esse in territorio Colimbriense uillas, id est uillam in ripa de fluuio Viaster cum ecclesia Sancti Martini et uillam Crescemiri et iuxta fluuium Certoma uillam cum ecclesia Sancti Laurentii et terciam porcionem de de uilla Trauazolo inter Agata et Vauga omnes has uillas cum terminis et adiacenciis suis et siquis de iuri ecclesie uestre alienare presumpserit maneat sub anathema in eternum et hec scriptura plenam habeat firmitatem cum omni suo debito e censu. Dato dono nostro VII.o Kalendas Octobris Era DCCCC.a XX.a I.a anno gloria regni nostri feliciter VIII.o X.o. Adefonsus rex manu mea conf., — Exemena regina conf., — Ermegildus(c) episcopus conf., — Sarracenus conf., — Naustus(d) episcopus conf., — Ermegildus maiordomus conf., — Gauinus conf.

Aparato: 

(a) É de outro escriba a letra a partir deste documento. — (b) D. Sesnando, bispo de Santiago de Compostela entre 877 (?) e 920, aparece ainda nos docs. 354, 355 e 356. — (c) D. Hermenegildo seria um bispo moçárabe, como D. Aires (doc. 158), D. Domingos (doc. 335), D. João (docs. 26, 26-A, 335, 336) e D. Julião (docs. 101, 390, 447 e 552). — (d) Sobre D. Nausto (876-902) e os outros bispos já residentes em Aeminium, cfr. nota ao doc. 2.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.