[Testamentum]

Cartulário:

Nº Documento: 
0010
Fólio: 
6v
Data do documento
Ano: 
1180
Nota: 

A data da morte de Domingos Lourenço, dictus canonicus, verificou-se, segundo O Livro das Calendas, em 27 de Outubro de 1180. O testamento deve ter sido feito pouco antes (vol. 2, p. 220).

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Ego Dominicus Laurentio timens diem mortis mee sic iubeo diuidere meum habere: in primis fratribus meis et sorori mee omnia hereditas que euenit mihi ex patre meo et fratri meo Tarim duas partes mauri et Petro Laurentio cupam que est in domo Saturnini et equum meum pro III marabitinis Iohanni Laurentio aliam cupam Maria Arintu IIII morabitinos quos debet mihi dare Maria et dona Toda, ad suprinum meum filium Oueco illa uinea que fuit archidiac[o]ni si fuerit clericus... autem ille... propinqus mihi clericus et faciat inde semper Sancte Marie aniuersarium de quinque solidos sed si noluerint facere aniuersarium priorem et capitulum habeant potestatem accipiendi istam uineam et dent eam cui uoluerint tali pacto ut faciant aniuersarium. Ad capitulum Sancte Marie X morabitinos pro unum uaso de argento ut semper ibi seruatur et nullo modo inde extollatur. Ad operam III morabitinos ad clericos III morabitinos ac diuidant inter se ad confrariam clericorum III morabitinos ad bibliotegam Sancte Marie II morabitinos ad confrariam petrariis I morabitinum et Io lecto et Io feltro ad meam suprinam Augenia totam meam rouba de lecto preter unam sauanam que det ad aliam miseram; ad soprinum meum Iohannem filium Martini Cendoniz I morabitinum; ad Mariam Mentiam una iuuenca binna, filiis domne Vincentiz I morabitinum; ad tium meum Petro Pelaiz una iuuenca minima filiabus suis I morabitinum; abati meo Petro Sal meum pallium; Iohanne Laurentio meam capam; ad mulierem Pelagio Godiniz II morabitinos; Michaelem II meam sagiam de bruneta; ad filios Petri Arnizocida I morabitinum; ad miseros meam sagiam de escarlata; ad filios Arias et mater eius I morabitinum; ad mancipium de asine quarta uni morabitini; in missa cantare II morabitinos; Sancto Iohanne I morabitinum et Sancti Saluatoris I morabitinum pro uestimenta I morabitinum et in tricesimo I morabitinum; ad miseros I morabitinum, ad hospitalem... eos tali homo ut detur eos ibi militibus Sancti Lazari III porcas quas habeo... ubi eum multum deuota mandauit. Petrus sub[diaconus Sal]... suum et abas eius Petrus presbiter Sal et frater eius Petrus Laurentius.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.