[Resolutio controuersiae quae inter Compostellanam et Colimbriensem ecclesias super ecclesiam Sancti Iacobi de Colimbria uersa est]

Cartulário:

Nº Documento: 
0007
Fólio: 
5v-6r
Data do documento
Ano: 
1183
Mês: 
3
Dia: 
19
Local: 
Coimbra
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. VI, doc. 30, or. car., carta partida por A B C; com assinaturas autógrafas, excepto as das testemunhas.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Notum sit uniuersis quod cum controuersia uerteretur inter Compostella[na]m et Colimbriensem ecclesias super ecclesiam Sancti Iacobi de Colimbria in qua utraque ecclesia ius patronatus et diocesanum sibi defendere nitebatur adueniens Colinbriam domnus Petrus Compostellanus archiepiscopus IIIus cum domno Martini Colimbriensi antistite de assensu eorum qui de utraque ecclesia aderant clericorum coram inclito Portugalensium rege Alfonso cognita et auditis consuetudinibus antiquis talem iniit compositionem: uidelicet ut cathedralis(a) prescripta Colimbriensis ecclesia tertiam decimarum et ius diocesanum in prenotata ecclesia Sancti Iacobi de Colimbria cum omnibus pertinentis suis preter ius diocesanum iure fundi et patronatus seu proprietatis sine aliqua inquietatione perpetuo habeat et possideat. Predictus etiam Compostellanus archiepiscopus pro se et suis successoribus firmiter constituit et stabiliuit quod de cetero Compostellana ecclesia aduersus Colimbriensem nulla ratione nulliusque obtemptu impetrati uel impetrandi priuilegii super hoc aliquam moueat questionem. Dominus quoque Colimbriensis episcopus pro se et sucessoribus suis similiter constituit firmiter et stabiliuit quod nulla ratione nulliusque obtentu impetrati uel impetrandi priuilegii aliqua super hoc aduersus Compostellanam ecclesiam Colimbriensis ecclesia umquam moueat questionem quin etiam ipsam secundum sue iurisditionis officium ecclesie Compostellano perpetuo pro posse suo defendat et conseruet utque ob scriptum perpetue firmitatis robur obtineat ipsum de comuni assensu confectum propriis subscriptionibus et sigillis roborauerunt. Facta karta Colimbrie XIIII Kalendas Aprilis Era M.a CC.a XX.a I.a.
Ego Petrus Compostellanus archiepiscopus subscribo, — ego P. Velis Compostellanus archidiaconus subscribo, — ego Martinus Compostellanus ecclesie magister scolarum subscribo, — ego magister Martinus iudex Compostelle subscribo, — ego Monio Petri prior Saris subscribo. — Ego Petrus Caluus rogatus scripsi et confirmaui subscribo, — ego Martinus decanus Colimbriensis ecclesie canonicus subscribo, — ego Pelagius Colimbriensis ecclesie cantor subscribo, — Velascus Pelaiz ts., — Gonsaluus Fernandiz ts., — Petrus Pelaiz ts., — Ego Martinus Colimbriensis episcopus subscribo, — ego Petrus Iohannis canonicus subscribo, — ego Iohannes Conimbriensis ecclesie magister scolarum subscribo, — ego Iohannes Saluatoris thesaurarius Colimbriensis ecclesie subscribo, — ego Fernandus archidiaconus Colimbriensis subscribo, — Fernandus Osoriz ts., — Petrus Saluatoris ts.

Aparato: 

(a) A letra s encontra-se adicionada na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.