Redditio cuiusdam domus quam reddidit ibi domna Susanna sicut conuenerat sedi Sancte Marie unde eam emerat

Cartulário:

Nº Documento: 
0020
Fólio: 
11v-12r
Data do documento
Ano: 
1086
Mês: 
11
Dia: 
24
Nota: 

Segundo consta do início deste documento, a casa fora comprada por D. Susana depois da morte de seu filho Cipriano, em Outubro de 1084.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In mense Octubrio in Era M.a C.a XX.a II.a, mortuo domno Cipriano, mater illius domna Susanna emit unam cortem ex cortibus Sancte Marie episcopalis sedis Colimbrie habentem has terminationes: ad Orientem atrium Australe Sancte Marie; ad Occidentem habitationem domni Cipriani; ad Meridiem uiam puplicam; ad Septentrionem aliam cortem Sancte Marie. Et dedit pro ea L.a solidorum argenti precium clericis habitantibus in supradicto loco consentiente episcopo domno Paterno et iubente consule domno Sisnando. Dum autem emerent eum spopondit et pactum posuit coram consule et pontifice et nobilibus Colimbrie habitatoribus ex quibus nomina quorumdam subscripsimus ad hoc scriptum confirmandum ut reedificaret eam et possideret in uita sua et in hora mortis sue redderet eam bene edificatam ad supradictam ecclesiam Sancte Marie unde illam emerat. Edificauitque eam et possedit duobus annis et accidit illi mortalis egritudo. Et uenit ad eam Martinus Simeonis prior congregationis Sancte Marie cum quibusdam sociis suis et Rannemirus Aluari qui olim prior ibi fuerat et cortem ipsam uendiderat. Et Ihoannes Aurifex cum aliis et interrogauerunt eam ex uerbo consulis presente filio eius Enneco Sancii quid iuberet fieri de illa corte et coram eis reddidit eam Sancte Marie unde empta fuerat. Quamobrem supradictus consul et episcopus et quidam ex his qui audierant nomina sua scripserunt statuentes ut siquis deinceps ex(a) propinquis illius aut extraneis eam inde auferre temptauerit sit excommunicatus a consortio christianorum et reddat eam memorate sancte ecclesie quadruplo et imperatori urbis aliud tantum. Facta est carta ista et confirmata die III.a feria VIII.o Kalendas Decembris in Era M.a C.a XX IIII.a.
Ego predictus consul conf., — Menendus proconsul Baldemiri filius conf., — ego Eusebius [L]urbanensis cimiterii abbas manu mea affirmans subscripsi, — Aluerigo cognamento Bona Menendiz conf., — Martinus Iben Atomad ts., — Pelagius Eriz ts., — Maruam Menendiz ts., — Ihoannes Sarraziniz ts., — Sendinus Iohannes ts.

Aparato: 

(a) A preposição ex encontra-se em cima das palavras deinceps e propinquis.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.