Testamentum quod fecit Domna Bernaldiz de medietate domus sue et de furno ad sedem Sancte Marie

Cartulário:

Nº Documento: 
0023
Fólio: 
13r
Data do documento
Ano: 
1128
Mês: 
8
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Hec est carta testamenti quam facio ego Dona Bernaldiz Sancte Marie Colimbriensi sedi et domino qui et Micael(a) Salomoni eiusdem sedis prior ceterisque canonicis ibidem morantibus de mea propria medietate unius domus quam habeo cum uiro meo per medium in predicte sedis collatione. Hanc itaque medietatem meam liberam cum medietate sui fuirni qui intus est et cum medietate totius sue quintane iubeo dari predicte sedi post meam mortem hoc faciens pro remedio anime mee et parentum meorum credens me bonarum orationum cum ceteris benefactoribus participem fieri et hoc testamentum cum tali conditione facio ut nunquam ab eadem sede uendatur siue alienetur sed ibi in mei memoria perpetuo habeatur. Siquis itaque de mea parentela seu de extranea siue soror siue alius quisquis fuerit quod non credo qui hoc testamentum a me factum frangere uoluerit non sit ei licitum sed pro solo temerario ausu quantum a supradicta sedis auferre temptauerit quisquis fuerit tantumdem de suo proprio reddere cogatur ibi in duplum et regie potestati aliud tantum insuper sit maledictus et excommunicatus et cum Iuda in inferno dampnatus et hoc meum scriptum semper suum obtineat robur. Facta testamenti carta mense Augusto Era M.a C.a LX.a VI.a. Ego predicta Dona Bernaldiz que hanc cartam predicte sedi feci scribere coram idoneis testibus roboro et hoc signum facio †.
Qui presentes fuerunt: Pelagius Mosselion ts., — Fernandus Pelaiz ts., — Suarius Venegas ts.
Martinus diaconus notuit.

Aparato: 

(a) As palavras qui et Micael encontram-se adicionadas na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.