De ecclesia Sancte Iuste de Colinbria

Cartulário:

Nº Documento: 
0022
Fólio: 
12v-13r
Data do documento
Ano: 
1102
Mês: 
2
Dia: 
4
Nota: 

Este documento traz a data II.º Nonas Februarii anno ab Incarnatione Domini M.º C.º II.º, o que corresponde realmente a 1102, se em Portugal o ano da Encarnação se começava então a contar a partir de 25 de Março, segundo o cômputo de Pisa, ou a 1103, segundo o cômputo de Florença, que era um ano mais tarde que o anterior. Cfr. P.e Avelino de Jesus da Costa, Normas, 2.ª ed. (1982), p. 46.

Local: 
Coimbra
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

D. Maurício foi bispo de Coimbra entre 1099 e 1109, ascendendo depois a arcebispo de Braga (1109-1118) e vindo a ser posteriormente anti-papa com o nome de Gregório VIII (1118-1121); em 22 de Março de 1118 (?) dirigiu a bula Quondam, fili Karissime a D. Gonçalo, bispo de Coimbra (doc. 601). A doação aqui referida reveste-se de particular significado, pois a ordem de Cluny conhecia uma fase de grande expansão, tendo como objectivo a reforma gregoriana da Igreja e a uniformização da liturgia galo-romana, a consequente abolição do rito moçárabe e ainda a centralização do poder papal.

Gestarum rerum exarationem(a) cartularum ideo usus maiorum decreuit ut quod animus singularum rerum multiplicitate ad memoriter retinendum recolligere non ualet rerum preteritorum cartule exibitio statim reducat ad memoriam illorum, igitur decreto iam diuersis Sanctorum Patrum auctoritatibus sanccito ego Mauricius Colimbriensis episcopus cum omnibus michi suppositis filiis in Christo regeneratis utilitati uestre prouidentes in posterum ob salutem animarum nostrarum mei uidelicet ac confratrum nostrorum et pro participatione uestrarum orationum dono domno Hugoni patri uenerabili Cluniacensis monasterii ad honorem Sancte Marie de Caritate per manus Gaufredi Sancte Iuste ecclesiam in Colimbriensis ciuitatis suburbio edificatam in hospitium(b) deuouimus et deuotam concedimus et concessam affirmamus ut Beate Dei genitricis Marie suffragiis ac Sancti Petri apostolorum principis utriusque ecclesie monacorum orationibus in districti die iudicii superiorum ciuium ineffabilem perhempnitatem consequi ualeamus siquidem monachi ibidem manentes nobis nostrisque successoribus fideles ac fideliter obedientes permanserint et ius episcopale totum rediderint(c) sic tamen ut si alicuius aduersitatis causa aut cuiuslibet rei ingruentis infortunio utpote paganorum uel irreligiosorum christianorum oppressione ecclesiam post posuerint obsecramus et obsecrando interdicimus et interdicendo si fecerint excommunicamus et excommunicando a sancte ecclesie consortio sequestratus. Data Colimbrie II.o Nonas Februarii anno ab incarnatione Domini M.o C.o II.o regnante Adefonso rege eo modo ut si(d) deinceps recuperare affectauerint ut prius proprie obtineant.
Ego Mauricius Dei gratia supradictus episcopus † conf., — Martinus prior conf., — Ihoannes presbiter conf., — Dominicus presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Dominicus presbiter conf., — Sesnandus presbiter confirmo, — Ihoannes presbiter conf., — Tellus presbiter conf., — Salomon presbiter conf., — Daniel presbiter conf., — Ralneirius presbiter confirmo, — Thomas presbiter conf., — Gundisaluus archidiaconus conf., — Martinus diaconus conf., — Menendus diaconus conf., — Iulianus diaconus conf., — Arias diaconus conf., — et subdiaconi et ceterim similiter conf.

Aparato: 

(a) A palavra exarationem encontra-se adicionada na entrelinha e emenda excusationem. — (b) As palavras in hospitium encontram-se adicionadas na entrelinha. — (c) As palavras et ius episcopale totum rediderint encontram-se adicionadas na entrelinha. — (d) A conjunção si encontra-se adicionada na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.