De Maria Osoreiz T. IIII

Cartulário:

Nº Documento: 
0031
Fólio: 
16v
Data do documento
Ano: 
1123
Mês: 
10
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 181 (= cópia C).

In Dei nomine. Ego, Maria Osoreiz, uendo uobis episcopo domno Gundisaluo quartam partem integram de totis illis terris quas habuit auus meus Ramirus Osoreiz in Sancto Martino, et ego habeo illam ex parte patris mei Osoreo Ramiriz qui iam est mortuus. Vendo uobis quantam partem ibi pater meus habuit et sicut ipse illam habuit, pro precio quod a uobis accepi, unam pelliciam et unum modium de cibario, quia tantum michi et uobis placuit. Et de precio apud uos nichil remansit. Habeatis uos omnisque successores uestri ipsam hereditatem et faciatis de illa uestram uoluntatem, ex hac(a) die usque in perpetuum. Si forte ego seu aliquis meis propinquis uel de extraneis illam uobis auferre uoluero uel uoluerit, quisquis erit, quantum auferre temptauerit, in duplum uobis componat, et si ego in concilio uobis ipsam hereditatem autorizare non potuero uel noluero(b), in duplum uobis illum reddam, cum quanto fuerit meliorata et domino terre aliud tantum. Facta uenditionis carta mense Octobris Era M. C. LX. I.a. Ego, prefata Maria, coram testibus istam cartam confirmo †.
Qui presentes fuerunt: Menendus subdiaconus notuit. — Martinus Pelagiz ts., — Arias Eriz ts., — Ramirus Maruaniz ts., — Saluator Zoleimaniz ts., — Saluator Bauecca ts.

Aparato: 

(a) A letra h encontra-se adicionada na entrelinha. — (b) Sancti ao cimo da coluna.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.