Carta uenditionis de totis terris Sancti Martini

Cartulário:

Nº Documento: 
0181
Fólio: 
93v
Data do documento
Ano: 
1123
Mês: 
10
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 31 (= cópia B).

In Dei nomine. Ego, Maria Osoreiz, uendo uobis episcopo domno Gundisaluo quartam partem integram de totis illis terris quas habuit auus meus Ramirus Osoreiz in Sancto Martino, et ego habeo illam ex parte patris [mei] Osoreo Ramiriz qui iam est mortuus. Vendo uobis quantam partem ibi pater meus habuit et sicut ipse illam habuit, pro precio quod a uobis accepi, unam pelliciam et unum medium de cibario, quia tantum michi et uobis placuit. Et de precio apud [uos] nichil remansit. Habeatis uos omnesque successores uestri ipsam hereditatem et faciatis de illa uestram uoluntatem, ex hac die usque in perpetuum. Si forte ego seu aliquis ex meis propinquis uel de extraneis illam uobis auferre uoluero uel uoluerit, quisquis erit, quantum auferre temptauerit, in duplum uobis componat, et si ego in concilio uobis ipsam hereditatem auctorizare non potuero uel noluero, in duplum illam uobis reddam, cum quanto fuerit meliorata et domino terre aliud tantum. Facta uenditionis carta mense October, Era M.a C.a LX.a I.a. Ego, prefata Maria, coram testibus istam cartam confirmo.
Qui presentes fuerunt: Martinus Pelaiz ts., — Arias Eriz ts., — Ramirus Mauraniz ts., — Saluatus Zoleimaz ts., — Saluatus Baueca ts.
Menendus subdiaconus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.