Testam[en]tum quod fecerunt homines de Aaueiro de suis marinis ad canonicam Sancte Marie

Cartulário:

Nº Documento: 
0024
Fólio: 
13r-13v
Data do documento
Ano: 
1168
Mês: 
11
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Hec est karta testamenti quam fecimus nos homines de Aaueiro Colimbriensi sedi Sancte Marie de propriis marinis nostris de sale quas habemus in termino de Aaueiro ut ibi sint ad sustentationem clericorum ibidem commorantium et ad adiutorium operis et edificationis ipsius ecclesie. Et hoc facimus prono animo et bona uoluntate nullo homine cogente sed pro remedio animarum nostrarum. Speramus etenim per hoc feces nostrorum facinorum exuri et partem bonarum orationum que ibi fiunt apud Deum consequi. In primis ego Martinus Ihoannis et uxor mea Maria Suariz damus IIII.or talios predicte sedi qui sunt in cima de Steiro in marina de curno in ipso medio; Suarius Bibi et uxor mea Maria Petriz damus unum talium in ipsa marina grandi in ipso capite iuxta Petrum Gundisalui et Menendum Ihoanis; Pelagius Maurel et uxor mea Ausinda Vermuiz damus duos talios qui sunt in ipsa marina grandi in cima de ipsa marina iuxta Petrum Cidi; Vermudus Tedoni et uxor mea Eldora Hoegiliz damus duos talios in marina de Saa de domno Vermudo et in fundo de marina contra traueseiro; Petrus Vermuiz et uxor mea Maria Pelaiz damus unum talium in ipsa marina grandi de Petro Vermudi Dalberon; Fernandus Vermuiz et uxor mea Ausinda Menendi damus unum talium in ipsa marina de maruila in medio eius; ego Ausenda Sesnandi do unum talium in illa marina de barqueira ut habeam illum in uita mea. Post mortem uero meam remaneat integer predicte sedi et dum uixerim reddam per singulos annos duos modios de sale de ipso talio iam dicte sedi. Igitur ab hac die in perpetuum ecclesia Colimbriensis sedis habeat predictos talios de marinis firmiter et possideat semper. Quicumque uero de extraneis uel de propinquis uenerit qui hoc testamentum a predicta sede extraneare uoluerit non sit ei licitum sed pro sola temptatione sit maledictus et excommunicatus et in inferno dampnatus et quantum auferre uoluerit a predicta sede tantum ei in duplo componat et domino terre aliud tantum. Facta carta testamenti et firmitudinis mense Nouembris Era M.a CC.a VI.a. Nos uero iam dicti homines de Aaueiro qui hanc cartam testamenti fecimus coram idoneis testibus roborauimus et hec signa fecimus † † † † † † † † † † † † †.
Qui presentes fuerunt: Martinus Ooriz ts., — domnus Rohol ts., — Saluador Zauelia ts., — Suarius Menendis ts., — Suarius Dadauo ts., — Ihoannes Caluus ts., — Menendus Aniol ts., — Petrus Cidi ts., — Gomez ts., — Gunsaluus Maciana ts., — Godinus Caluus presbiter audit, — Fernandus Vermuiz ts.
Martinus notuit.
Petrus Cidiz promitit dare unum modium de sale quancumque fecerit sale.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.