Ego Sisnandus, timens ultimum mortis mee diem, sic omnia mea discernere decreui

Cartulário:

Nº Documento: 
0019
Fólio: 
11r-11v
Data do documento
Ano: 
1087
Mês: 
3
Dia: 
15
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

O documento diz: "do ad illam ecclesiam nouam quam edificaui in Colimbria pro remedio anime mee in illo loco quam uocitant Mirleos". Esta igreja ficava na zona alta da cidade, não longe da igreja de S. Salvador (cfr. docs. 41 e 78). Nas redondezas de Coimbra foi fundado um mosteiro também chamado de Milreos que viria a depender de Santa Cruz e que terá sido criado por D. Sesnando. São várias as doações feitas pelo alvazil de Coimbra (docs. 28, 53, 101, 307, 348, 417 e 578) nas quais, e em outros diversos documentos onde figura o seu nome, encontramos sempre a ideia de repovoamento do território recém-reconquistado.

Vid. etiam o documento 78 (= cópia C).

(a) In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego, Sesnandus, Dauid proles, gratia Dei consul Colimbriensis, complendo legem diuinam et timendo ultimum tempus uite mee, placuit michi, promto animo et sana uoluntate, scribere et bene discernere mea omnia, quia nullus est qui noscat quantum in hoc mundo uiuat uel quando(b) de hoc seculo exeat; sed, quando hoc feci, eram destinatus cum rege et imperatore domino meo —exaltet illum Deus— et cum omnibus christianis, ad pugnandum paganas gentes, et non potest homo scire ultimum diem; sed, qui antea aliquid faciat, sine dubio ante Deum, misericordiam inuenit. Et ideo, ego predictus Sesnandus, cum prona mea uoluntate, mando et, sano animo, do ad illam ecclesiam nouam quam edificaui in Colimbria, pro remedio anime mee, in illo loco quem uocitant Mirleos. Do et concedo, de meis uasis argenteis, illas II.as partes ad illam ecclesiam unde faciant frontalem, cruces, calices et capsas et quod de ornamento ecclesie fuerit; et aliam terciam partem de illis omnibus uasis, do ad meam filiam Geluiram, exceptis uasis que ibi sunt de auro: sint ad illam ecclesiam et non do inde ad meam filiam; et faciant inde unam crucem minorem, de illo auro, et mittant(c) ibi de ligno Domini quod est in Sancta Maria, apud priorem illum domnum Martinum; et sit ad illam ecclesiam nominatam et consument illam ecclesiam, edificando de meo ganato, de meis uaccis(d) aut de meis equis(e) uel de quo inuenerint in mea casa, usque sit de meo consumata. Et testo et do et concedo ad illam ecclesiam nominatam, cum bono animo et sana mente, de meis hereditatibus(f) quas ganaui et populaui et edificaui in heremo; et do medietatem de illa(g) azenia de Colimbria, cum suis molinis et aprestationibus, et medietatem de uilla Tentugal, que fuit de hereditate parentum meorum, et postquam presit rex domnus Fredenandus —cui sit beata requies— Colimbriam populaui ego ipsam uillam et medietatem de uilla Cantoniede ad integrum, et in illa Angliata, sub castello Sancte Eolalie, duas uillas ad integrum, Arazed et Lamasma et illam almuniam que fuit de domno Paterno episcopo, cum suis uineis et aprestamentis, et medietatem de illis castellis que ego populaui Arauz et Penella et illas Couas(h) de Sena, cum suis aprestationibus et, in illos barrios, uillam Sangalios, cum aprestationibus suis et de meis acitharis que sunt in Colimbriam et in Monte Maiore: tres do ad meam filiam Geluiram et alias do ad illam ecclesiam supranominatam. Ego, Sernandus, gratia Dei, consul, manu mea scripsi et roboraui, promto animo et sana mente, pro remedio anime mee †. Era M.a C.a XXV.a Idus Marcii.
Martinus prior conf., — Petrus abbas, — Menendus Baldemiri, — Gunsaluus Venegas, — Iohannes Gunsendiz, — Ego Paternus episcopus † conf., — domnus Belide, — Odorius Telliz, — Aluarus Telliz, — Pelagius Heriz.

Aparato: 

(a) Encontra-se na margem direita: manda de aluazil. — (b) A conjunção quando encontra-se adicionada na entrelinha. — (c) Palavra emendada de mittent. — (d) Palavras emendadas de meas uaccas. — (e) Palavras emendadas de meas equas. — (f) Palavras emendadas de meas hereditates. — (g) Palavra emendada de illam com o m sopontado. — (h) Palavra emendada de causas com o a e o s sopontados.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.