Manda domni Sesnandi consulis

Cartulário:

Nº Documento: 
0078
Fólio: 
37r-37v
Data do documento
Ano: 
1087
Mês: 
3
Dia: 
15
Nota: 

Este diploma tem algumas cláusulas que não figuram no doc. 19, mas faltam a data e subscrições deste.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 19 (= Cópia B). Sobre a igreja de S. Miguel na zona de Milreos, cfr. etiam nota ao doc. 19

Ego, Sisnandus, consul timens diem mortis mee sic meum habere distribuo(a). In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego, Sesnandus, Dauid prolis, gratia Dei consul Colimbriensis, complendo legem diuinam et timendo ultimum tempus uite mee, placuit michi, prompto animo et bona mente et suma uoluntate, scribere et bene discernere mea omnia, quia nullus est qui noscat quantum in hoc mundo uiuat uel de hoc seculo exeat; sed, quando hoc feci, eram destinatus cum rege et imperatore domino meo —exaltet illum Deus— et cum omnibus christianis, ad pugnandum paganas gentes, et non potest homo scire ultimum diem; sed, quia antea aliquid facit, sine dubio ante Deum, misericordiam inuenit. Et ideo, ego predictus Sesnandus, placuit michi cum prona mea uoluntate, mandaui et, sano animo, dixi ut si michi mors euenerit in hac uia que ego egredior dent ad illam nouam ecclesiam que edificaui in Colimbria, pro remedio anime mee, in illo quem uocitant Mirleus uocitatum ad Sanctum Michaelem archangelum. Do et concedo, de meis uasis argenteis, illas duas partes ad illam ecclesiam unde faciant frontales, cruces, calices et capas et quod de ornamento ecclesie fuerit; et aliam terciam partem de illis omnibus uasis, dent ad meam filiam Geluiram, exceptis que ibi sunt de auro: sint ad illam ecclesiam et non dent inde ad meam filiam; et faciant inde ad illam ecclesiam cruces et calices pro sacrificare et faciant inde unam crucem minorem, de illo auro, et mittant ibi de lignum Domini, qui est in Sancta Maria, apud illum priorem domnum Martinum; et sit ad illam nominatam ecclesiam, Sancti Michaelis et consument illam ecclesiam edificando de meo ganato, de meas uaccas aut de meas equuas uel de quo inuenerint in mea casa, usque sit inde consumata. Et testo et do et concedo ad illam ecclesiam nominatam, cum bono animo et sana mente, de terras hereditates quas gauani et populaui et edificaui in heremo; do et concedo medietatem de illa acenia que Colimbria, cum suis molinis et aprestationibus, et medietatem de uilla Tentugal, que fuit hereditas parentum meorum, et postquam presit rex domnus Fernandus —cui sit beata requies— Colimbriam populaui ego ipsam uillam et medietatem de uilla Cantoniede ad integrum, et in illa Anliata, sub castello Sancte Eolalie, duas ad integrum, Arazet et Lamasma et de illa almunia que fuit de domno Paterno episcopo, cum suas uineas et quod ei ad prestitum, fuerit et medietatem de illos castellos quos ego populaui et edificaui Arouze et Penela et illas Couas de Sena, ad integras cum omnibus suis aprestationibus et, in illos barrios, uilla Sangalios, cum omnibus suis aprestationibus. Do et concedo hoc ad illam ecclesiam Sancti Michaelis nominata pro remedio anime mee et dent de meas acitaras que sunt in Colimbria et in Monte Maiore: tres ad meam filiam Geluiram et illas ali alias sint ad illam ecclesiam prenominatam ad integrum; et dent inde ad sedem Sancte Marie unam acitaram; et dent inde ad meam filiam Geluiram unum aluu aluuato grezisco et alio de lana et alia aluata; que remanserit parciant illo inter Maria que fuit mater de meo filio et inter Iusta et Vrraca; et dent ad eas totas tres C C mecchales abbedis et soluant illas, ut uadant ubi uoluerint; et illas alias mulieres que sunt in mea curte et mihi seruiunt, dent eis quinquaginta solidos de denariis per singula capita; et ad Baldemiro, similiter, L.a solidos, et ad illam ecclesiam nominatam Sancti Michaelis, inquirant abbatem bonum cum suis fratribus, et mittant ei ho[c] in suo iudicio, et omnia hec que sursum sonant, ad illam ecclesiam, pro remedio anime mee. Ego, Sesnandus, gratia Dei, consul, manu mea scripsi et roboraui, prompto animo et sana mente, pro remedio anime mee.

Aparato: 

(a) A rubrica está na margem direita.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.