T. VIII. Carta testamenti de uilla in Portu de Marrondos

Cartulário:

Nº Documento: 
0035
Fólio: 
19r
Data do documento
Ano: 
1083
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Domini Nostri Ihesu Christi. Hec est carta testamenti quod feci ego Vermudus Cidiz de mea porcione de uilla sita in Porto de Marrondos id est quartam partem tocius uille ad ecclesiam Sancti Martini cum gressibus et regressibus et aquis et cum omne aprestitum que in ea est et habet has terminationes: in Oriente illud flumen in Occidente agros ipsius ecclesie predicte in Septemtrione uia publica in Meridie mons nomine Gimil. Hoc testamentum(a) prompto animo et mente firma ob amorem Dei et remedium anime mee fieri obtaui et idoneis testibus infranominatis confirmaui. Siquis accederit ex(b) propinquis aut alienis filii nepotes aut ex propinquis qui hanc scripturam testamenti infringere uoluerit ut sit excommunicatus et a Christi fide separatus et insuper pariat illum que in carta resonat duplatum et ad iudicem terre iudicatum(c).
Tructesindo Tructesindiz ts., — Auriol Marquiz ts., — Michael ts., — Veila Venegas ts., — Gundisaluus(d) Venegas ts., — Bellide Iustiz uidit. — Era M.a C.a XXI.a.
Gundisaluo Petriz notuit.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de testamento. — (b) No alto da coluna: episcopi. — (c) Palavra emendada de iudicato. — (d) Palavra emendada de Gundisaluo.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.