Carta contramutationis

Cartulário:

Nº Documento: 
0042
Fólio: 
21v-22r
Data do documento
Ano: 
1114
Mês: 
9
Dia: 
17
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Fafila Egikaz placuit nobis per bona pacis et uoluntas ut facerem uobis Ihoanne Gundesindiz et uxor uestra Exemena sicut et facio cartam contramutationis de hereditates meas que habeo de auorum meorum et habent(a) iacentia in uillas pernominatas Laurosa, Caualion, Sala, Laginosa, Spoemir et in Amaral subtus mons Magab discurrente riuulo Pauia territorio Alahoen. Damus uobis in ipsas uillas supernominatas de aqua de Pauia usque in Mazanaria mea ratione ab integro quantum me computa inter fratres uel heredes per suis locis et uicos et terminos antiquos per ubi illas potueritis inuenire cum omnes suas prestationes que in se habet et ad prestitum hominis est pro que accepi de uos alias hereditates in Couas que fuerunt de Vermulo Cidiz et de Ihoanne Cidiz quia sic mihi bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit ita ut de hodie sit ipsa hereditas de iure meo abrasa et in uestro iure tradita atque confirmata habeatis uos illam firmiter et omnis posteritas uestra iure quieto temporibus seculorum et si aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartam ad irrumpendum et ego in concilio auctorizare noluero uel uendigare post uestra parte aut uos in uoce nostra quomodo uobis ipsa hereditate duplata uobis quantum uobis fuerit meliorata et uobis perpetim habitura. Facta carta contramutationis notum die erit X.o V Kalendarum Octobris Era M C L.a II.a. Ego Fafila ad uobis Ihoanne Gundesindiz et uxor uestra Exemena in hanc cartam contramutationis manu mea † roboraui.
Qui presentes fuerunt: Gunsaluo ts., — Vermulu ts., — Tedom ts., — Martinus testis.
Pelagius scripsit.

Aparato: 

(a) Na margem esquerda, em letra diferente mas da mesma época: Lerosa.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.