Carta uenditionis de hereditate que est in Marrondos

Cartulário:

Nº Documento: 
0043
Fólio: 
22r
Data do documento
Ano: 
1100
Mês: 
12
Dia: 
19
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Hec est carta uendicionis et firmitudinis quam fecimus nos Speciosa Letifikiz et Menendus Markiz et Pelagius Didaz et Iulia Markiz tibi Martino preposito Sancte Marie Colimbriensis sedis et sociis uestris ibidem commorantibus de terra nostra que est prope illud portum quod dicitur Marrundos pro tribus solidis de denariis quia tantum nobis et uobis bene complacuit. Et ecce terminationes eius: in Oriente uia puplica; in Occidente terra de Martino Sesnandiz; in Meridie ortus domni Artaldi et Garcia; in Aquilone terra de Belid Iustiz. Siquis uero nos aut aliquis uenerit et hoc nostrum factum irrumpere uoluerit tam de extraneis aut ex propinquis et nos non potuerimus uobis illam auctorizare ut pariemus illam duplatam attamen et hoc nostrum scriptum semper sit firma. Facta carta XIIII Kalendarum Ianuarii Era M.a C.a XXX.a VIII. Nos supradicti Speciosa et Menendus siue Pelagius et Iulia hanc cartam confirmamus et auctorizamus et proprias manus † † roboramus.
Belid Iustiz ts., — Gunsalus Guterriz ts., — Florido testis, — Saluador Recamundiz ts., — Menendus Gunsaluit ts.
Iulianus diaconus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.