Carta compositionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0046
Fólio: 
23r
Data do documento
Ano: 
1149
Mês: 
2
Dia: 
22
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Dei nomine. Hec est carta compositionis quam iussi facere ego Ero Hiquiaz et uxor mea Maria Gunsaluiz uobis episcopo domno Ihoanni sedis Sancte Marie Colimbriensis et canonicis uestris in eadem ecclesia commorantibus de uno casale qui est in passibus Sancti Petri de Cedrunaa cum suis cortinis sicut comparaui eum de Froya Tauro cum illa hereditate quam comparaui de hominibus de Canadelo que est iuxta senaram eiusdem ecclesie. Do atque concedo uobis illum casalem cum omnibus que ad ipsum pertinent ob culpam sacrilegii quam in eadem ecclesia perpetraui. Habeatis uos illum et omnes successores uestri cum suo egressu et regressu ita ut ab hinc et deinceps sit a nostro iure abrasa et in uestro tradita atque confirmata et faciatis de eo quicquid uobis placuerit. Si uero quod fieri non credimus aut ego aut aliquis in mea uoce uel aliena tam de propinquis quam de extraneis illud casale uobis auferre aut a supranominata sede alienare uoluerit quisquis fuerit pro sola temeritate in quadruplum componat uobis illum casalem et regie potestati aliud tantum et insuper sit maledictus et excommunicatus et cum Iuda traditore habeat participium. Facta carta compositionis VIII.o Kalendas Marcii Era M.a C.a LXXX.a VII.a. Nos supradicti qui hanc cartam facere iussimus coram idoneis testibus roboramus et hec signa † † fecimus.
Qui presentes fuerunt: Fernandus Venegas ts., — Saluador Paaiz ts., — Petrus Lauzano ts., — Garcias ts., — Petrus Anaya ts., — Paai Gunsaluiz ts.
Dominicus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) Na margem direita: Compositionis carta de Sancto Petro de Cedruna de uno casale.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.