Carta donationis de hereditatem que iacet in Villa Midones

Cartulário:

Nº Documento: 
0058
Fólio: 
28r
Data do documento
Ano: 
1108
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Pelagio Eriz facio cartam de hereditate mea propria quam habeo de presoria et de comparada. Facio tibi Pelagio Menendi pro seruitio quod mihi fecisti tantum quantum alios meos filios ipsa hereditas habet iacentiam in uilla que uocitant Midones territorio de Sena discurrente riuulo Mondeco et Cauallos do tibi ipsam herentiam pro amore meo et siquis homo uenerit uel uenerimus tam propinquis quam extraneis qui istam cartam quesierit disrumpere sit maledictus et excommunicatus et cum Iuda traditore habeat participium et quomodo pariat ipsam hereditatem duplatam et quantum fuerit meliorata et domino terre aliud tantum. Facta carta Era M.a C.a X.v.a VI.a regnante in Portugale et in Colimbria rege Alfonso in illo bispal archidiaconus Dominicus Rocoeida et Midones iudice Petro Garsia. Ego Pelagio Eriz tibi Pelagio Menendi manus meas † roboro et hoc signum feci.
Qui presentes fuerunt: Diago ts., — Petrus ts., — Pelagius ts.
Petrus acolitus scripsit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.