Agnitio placiti cuiusdam hereditatis

Cartulário:

Nº Documento: 
0209
Fólio: 
106
Data do documento
Ano: 
1055
Mês: 
12
Dia: 
3
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Aluitus Louegildiz placitum facio uobis Randulfo presbitero in die erit III Nonas Decembris, Era LX.v.a III super millesima. Talem placitum facio uobis de omni mea hereditate quanta que habeo in uilla Recaredi et Gondiuadi et Custodias et Rial que uobis do ad pauendum que habeatis illam firmiter et mandato uos et omnis posteritas uestra et ego non calumpniem uobis illam pro nullaque actio et si uenero ad uestram casam que coliatis me in uestro seruitio et in mea he[re]ditate in mea uita et post obitum meum habeatis illam firmiter pro remedio anime me ut semper deseruiat ad locum Sancti Saluatoris acisterium Leza et ego eam non uindam nec donem nec alia parte extraneem nisi ad uos et ad ipsum locum sanctum. Supernominatus Aluitus in hoc placito manus meas ro[boro]. Et si de placito exierim quomodo pariem uobis ipsam hereditatem duplatam uel quantum a uobis fuerit melioratum et uobis perpetim habiturum stante et permanente Aluito in hoc placito manum meam roboro et confirmo.
Hic testes: Froila Arosindiz ts., — Gunsaluus ts., — Egoredo ts., — Gunsaluus ts., — Cidi ts., — Astrulfus ts., — Vimara Moniz ts., — Gundesindo ts.
Randulfus presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.