Agnitio placiti de uilla de Leza

Cartulário:

Nº Documento: 
0210
Fólio: 
106r-106v
Data do documento
Ano: 
1075
Mês: 
3
Dia: 
18
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Pelagius Gutierriz pactum simul et placitum facio uobis Aloito abbati pro parte de illa uilla de Leza aduocata Recaredi unde habuimus altercationem hic in(a) Vimaranes a parte Menendi abbatis, Didacus prepositus et omnem congregationem monasterii et iudex qui lex gotorum solent comprobare Mene[n]dus Seseriquiz et Fronerigus Teoderediz et per manus commediatoris nostri Aelrigo Anseriguiz per cuius manus compleuissemus unus ad alium super ipsa uilla quantum lex et ueritas ordinasset. Et complacuit nobis et ad ipsos dominos superius nominatos ut sortiamus eam per medium et post hanc rem roboro istum placitum ut de hodie non calumpniem uos pro medietate de ipsa uilla supranominata non ego, non filii, nepti aut per unus ex prosapia mea neque per ullam formam hominis nec per scripturam anteriora aut posteriora uel per nullaque actio per quod uos illa careatis aut in illa impedimentum habeatis in nullis temporibus. Et si minime fecerit uel qui ausus fuerit istum placitum irrumpere pariet post parti uestre uel de illo cenobio ipsam hereditatem in duplo uel triplo. Factum placitum nodum die erit XV.o Kalendas Aprilis, Era M.a C.a XIII.a. Pelagius Gutierriz in hoc placito manum meam roboro †.
Qui presentes fuerunt: Argerigo ts., — Pelagius ts., — Didacus ts., — Menendus abba conf., — Fredenandus abba conf., — Didacus prepositus conf., — Menendus iudex conf.
Frater Arigus Toderidiz notuit.

Aparato: 

(a) O texto está completo, apesar de existir um espaço em branco no documento.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.