Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0206
Fólio: 
105r
Data do documento
Nota: 

Documento sem data. No documento 194, datado de 21 de Novembro de 994, Trastemiro e D. Goda, sua mulher, adquirem bens "in uilla Manualdi".

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Benedictus et uxor mea Sindileua et Manuarida uobis Goda nullaque cogens imperium ne[c] suadentis metu sed propria nostra uoluntate ut uinderem uobis iam dictis sicut et uindimus nostram racionem quam habemus in uilla Manualdi in pomare de Toderiza VI.a et de VI.a IIII.a portione et de illo fontano qui uenit de Mouzes et intra in Leza, nostra racione quanta nos compoda inter nostros germanos uel heredes per locis, terminis antiquis, in montes, in fontes, in inter arruptas uel inruptas, ubi illam potueritis inuenire ut de hodie tempore sint illas terras et illos pumares et illa hereditas de nostro iure abrasa et uestro iure sit tradita et confirmata post parte uestra fiat confirmata iure quieto. Si aliquis homo uos calumpniare uoluerit et nos ad iudicium deuendere uestro [noluerimus] que nos ad uestra seuitate pariemus uobis ipsam hereditatem duplatam uel quantum a uobis fuerit meliorata et ins[u]per pariemus uobis V solidos. Benedictus et Sindileua manus nostras roboramus † †.
Teudila ts., — Lodouesendo ts., — Todemiro ts., — Vidulfus ts., — Goderigus ts., — Olidicus ts., — Spassandus ts.
Odorius presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.