Placitum siue agnicio quod fecit Godina Alfonsi et filii eius ad priorem domnum Martinum de hereditate que est in Orta

Cartulário:

Nº Documento: 
0102
Fólio: 
49r-49v
Data do documento
Ano: 
1113
Mês: 
10
Dia: 
5
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Ego Godina Alfonsi una pariter cum filiis meis Pelagius et Adosinda et in uoce de filio meo qui est in captiuo Gunsaluus placitum siue agnicionem(a) facimus ad uos domno Martino priori de ipsa hereditate que est in uilla Orta que fuit mea et de meo uiro Gundisaluo damus illam ad uos ut habeatis eam firmiter quanta est inde nostra portione ego Godina cum filiis meis de hodie die uel tempore proinde illa uos non calumpniauit neque per sagionem neque per potestatem neque per ullum genus hominum et si minime fecerimus autem aliquis homo in nostra uoce quantum petierimus tantum pariamus uobis in duplo et iudici iudicatum. Ego Godina cum filiis meis placitum uel a[g]nicio uobis domno Martino priori hanc cartam manibus nostris roborauimus. Facta carta anuntio III.o Nonas Octobris Era M.a C.a L.a I.a.
Pro testibus: Petrus ts., — Pelagius ts., — Sesnandus presbiter ts.
Vermudus notuit.

Aparato: 

(a) A terminação -nem encontra-se adicionada na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.