Carta commutationis

Cartulário:

Nº Documento: 
0211
Fólio: 
106v-107r
Data do documento
Ano: 
1010
Mês: 
1
Dia: 
4
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) Domno Bellitiz Egas et Sisnando simul et Belmiro Didaz que cum illos sum perfiliato placuit nobis atque conuenit asto animo et integroque nostro consilium faceremus uobis domno Vnisco et filio uestro domno Oseredo Tructesindiz sicut et facimus cartulam contramutationis et firmitudinis de casal cum suas casas et suos ortales que fuit de auibus nostris Aldulfo et Baga. Habet iacentiam ipse casal in uilla Gundiuadi discurrente riuulo Leza subtus monte Custodias territorio Portugalensi et diuidit ipse casal per fundamento de illa casa et ferit in illo fontano et concludit illum fontanum usque ferit in Leza et perge per aqua de Leza usque in illo uallo et uadit per illum uallem qui diuidit inter casal de Vermudo et isto dalib casal que uobis concedimus et plega in fundamento de illa casa unde primitus inchoauimus. Damus et affirmamus uobis de ipso casal de medietate quintam foris quintam de ipsa quinta et in ripa de ipso fontano in ipso concluso de agro quod dicunt Varcenella tercia foris quinta. Et accepimus de uobis proinde alia hereditate tanta in illa medietate que fuit de nostra auola Baga que uos tenetis pro illa uilla ut firmiter obtineatis unusquisquam accepit. Habeatis uos firmiter in ipso casal quanto iam sursum dinumerauimus de medietate quinta foris quinta de ipsa quinta iure perhempni uos et omnis posteritas uestra uel cui uos illam relinquere uolueritis liberam in Dei nomine habeatis potestatem. Siquis tamen quod fieri non credimus aliquis homo ipsam hereditatem uobis calumniare uoluerit et nos illam deuindicare noluerimus uel non potuerimus uel auctorizare post partem uestram tunc pariemus uobis illam hereditatem duplatam foris iudicato et qui terram imperauerit et factum nostrum plenam habeat firmitatis roborem. Facta cartula contramutationis nodum die quod erit II.e Nonas Ianuarii, Era X.v.a VIII.a post peracta millesima. Domnus Egas, Sisnando et Belmiro manus nostras confirmamus † † † † (b).
Antonius presbiter conf., — Sisnandus Gomadiz conf., — Passuri Rammiriz conf., — Froiulfo Anagildiz conf., — Gundesindo Aloitiz conf., — Pantalius presbiter conf., — Aloitus presbiter conf., — Bennato ts., — Iquila Randiz ts., — Manualdus diaconus ts.
Notum facimus pro ista ratione de Dono in isto casal ut si alii homines eam calumpniauerint quod accipiat Oseredus Tructesindiz illam suam quam pro illa reddit sine alia calumpnia. Si tantum illa Dono non potuerit deuindicare de quod et illam calumpniauerit.

Aparato: 

(a) Embora a rubrica tenha a designação carta commutationis, no texto surge sempre como carta contramutationis. — (b) Apesar de haver quatro sinais de confirmação, os primeiros outorgantes são somente três.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.