Venditionis carta de hereditate que est in uilla Custodias

Cartulário:

Nº Documento: 
0207
Fólio: 
105r-105v
Data do documento
Ano: 
1008
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Frater Carinto et uxor mea Donela uobis Adoronio Aluitiz et coniugie uestre Crastina ideo placuit mihi per bone pacis uoluntas asto animo integroque consilio nulloque cogentis imperio neque suadentis articulo sed propria nobis accessit uoluntas ut uinderem uobis iam dictis hereditatem nostram propriam quam habemus in uilla quam uocitant Custodias, subtus monte Custodias, territorio Portugale, discurrente riuulo Leza. Et habemus in ipsa hereditate de auolos et de parentes nostros, in terras, in pumares, in linares, in casas, arbores fructuosas uel infructuosas, aquas aquarum, petras mobiles uel inmobiles, pascuis, padulibus, montes, fontes, [ac]cessum uel recessum, exitus, montis per terminis et locis antiquis quantum ad prestitum hominis ibidem potueritis inuenire. Omnem meam rationem uobis uendo ad integrum ubicumque illam potueritis ibidem inuenire et accepimus de uobis precium quod nobis bene complacuit VII morabitinos placibiles in pane et in rebus et in ciuaria. Siquis tamen quod fieri non credimus homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartam uenditionis que in iudicio deuindicare non potuerimus post uestra parte quomodo pariemus uobis illam hereditatem duplatam uel quantum a uobis fuerit meliorata et uos perpetim habeatis ita ut de hodie et tempore de nostro iure sit abrasa et in uestro sit tradita atque confirmata iuri quieto uos et omnis posteritas uestra. Facta cartula uenditionis pridie Idus, Era X.v.a VI.a post peracta millesima. Frater Carinto et uxor mea Donela manu mea roboro † †.
Pelagius Catonis ts., — Tanoi Vermudiz ts., — Parentie Fredoiz ts., — Belitus ts., — Petrus Troitemiriz ts., — Marigo ts., — Mauram ts., — Christoforus ts., — Pelagius ts., — Anderias ts., — Desterigo ts., — Zoleiman Aboluakiz ts.
Sandinus quasi presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.