Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0205
Fólio: 
104v-105r
Data do documento
Ano: 
973
Mês: 
3
Dia: 
24
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Viarigo et uxor mea Leouilli uobis Aduocatus et uxori tue Leouilli placuit nobis bone pacis uoluntas nullius coegentis articulo sed propria nostra uoluntate ut uinderemus uobis nostram hereditatem quam habemus in Custodias que iacet inter Durio et Leza nostras casas, cupas et cupos, lagares, lectos, cathedras seu intrinsecus domorum, aliter terras, pomares, ameixenares, alia pomifera que ibidem sunt plantata aquis aquarum, exitus montis, petras mobiles uel omnia que ibidem potueritis inuenire quicquid ad placitum hominis est per suis antiquis terminis. De ipsa hereditate que uobis uendimus et de sursum resonat medietatem uobis concedimus ad pauendum omnia iuri uestro permanendi et accepimus de uobis precium in guinabe et in res et in alias causas que uobis bene complacuit in XXX.a modios et de precio penis uos nichil remansit in debito ita ut ab hodierno die uel tempore sit ipsa hereditas de iuri nostro abrasa et iuri uestro sit tradita. Habeatis uos et omnis posteritas uestra. Siquis tamen quod fieri minime credimus aliquis homo in[de] quid extraere uoluerit pro ipsa hereditate tam de nostro laborato quam etiam et de comparato que nos a uestra securitate deuindere non potuerimus aut noluerimus post parti uestre tunc pariemus parti uestre ipsam hereditatem duplatam uel quantum a uobis fuerit meliorata et uobis perpetim habitura. Facta carta nodum die VIIII Kalendas Aprilis, Era M.a XI.a. Viarigo et uxor mea Leouilli in hac cartula uenditionis quod fieri manus nostras roboramus † †.
Qui presentes fuerunt: Cresconio Ermegilli ts., — Iohannes Credendi ts., — Quiriacus Gundisalui ts., — Menendus Edironi ts., — Aluitus Gundemarus ts., — Ianardus Didaco conf., — Fafila diaconus conf., — Oletrio presbiter conf., — Felix presbiter conf., — Venedario Odorio, — Framuldo Teoderedus, — Cesario conf., — Gundisaluus.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.