Venditionis carta de hereditate que est in Custodias

Cartulário:

Nº Documento: 
0204
Fólio: 
104r-104v
Data do documento
Ano: 
1008
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Andrias et uxor mea Tresili uobis Ederonio Aluitiz et coniugie uestre Castina ideo placuit nobis bone pacis uoluntas asto animo integroque consilio nullisque gentis inperio neque suadentis nec pertimescentis metu sed propria nobis accessit prona uoluntas ut faceremus uobis prona uoluntas cartulam uenditionis de omnia mea hereditate quanta que habeo in uilla quam uocitant Custodias territorio Portugalensi et subtus mons Custodias discurrente riuulo Leza. Damus ipsam hereditatem atque concedimus terras ruptas uel inruptas, in pumares, in castiniarios, amesenarias, figareas, uineas, casas, aquas cursiles uel incursiles, petras mobiles uel inmobiles, accessum uel recessum, in montes, fontes, exitus montium, per suis terminis et locis antiquis cum quanto ad prestitum hominis potueritis ibidem inuenire. Omnia uobis uendidimus ad integrum ubicumque illam potueritis inuenire cum omni aprestatione sua et accepimus de uobis precium in VII modios placibiles in res et in pane que nobis bene complacuit. Siquis tamen quod fieri non credimus aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartulam uenditionis que deuindigare non potuerimus in iuditio post uestra parte et noluerimus auctorizare quomodo pariemus uobis ipsum quod in carta resonat duplata uel quantum a uobis fuerit meliorata et uos perpetim habeatis ita ut de hodie die et tempore quod nostro iure habeatis et uestro iure dominio sit tradita atque confirmata uos et omnes posteritates uestre iure quieto. Facta cartula uenditionis Era millesima X.v.a VI.a post peracta M.a. Anderias et Tresilli manu mea roborauimus †.
Parente Fredoia, — Pelagius Gatoniz ts., — Zoleiman Alduaka ts., — Anagildus Menendiz, — Tanoi, — Desterigo, — Beligo, — Didaco, — Maurigo, — Maruane, — Leouegildo Aluitiz.
Sandinus presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.