Carta uenditionis de hereditate que est in Manualdi

Cartulário:

Nº Documento: 
0194
Fólio: 
99r
Data do documento
Ano: 
994
Mês: 
11
Dia: 
21
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Placuit michi Vermudo bone pacis uoluntas ut uinderemus uobis Trastemiro et uxori tue Goda sicut et uindo hereditatem meam propriam que habui de parte de mea muliere Guda in uila Manualdi quomodo se leua de Petras Veiras et inde in Fogo Lopare et diuidet cum Parada sic de parentela quomodo et de abolingo usque in Leza. Et proinde accepimus precium genube in XI morabitinos et capsa et I quartarium de ciuada. Et habuit ipsa hereditas iacentiam territorio Portugalense riuulo discurrente Leze. Ita ut de hodie die et tempore sit ipsa hereditas de iure meo abrasa et in iure uestro sit tradita uel confirmata. Habeatis uos et omnis posteritas uestra. Siquis tamen quod fieri non credimus aliquis homo ad irrumpendum uenerit uel uenerimus pars nostra usurpare uestram pariemus uobis illam duplatam uel quantum a uobis fuerit meliorata et uobis perpetim habitura. Facta carta uenditionis XI.o Kalendas Decembris, Era M.a XXX II.a. Vermudus in hac cartula uenditionis manus meas confirmo †.
Froila presbiter ts., — Guandila ts., — Dauid ts., — Tederigo ts., — Menendus ts., — Guctu ts., — Trado ts., — Arias ts., — Gaudiosa ts.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.