Testamentum de terris Sancti Martini quod fecit Zoleima Alcarmedt

Cartulário:

Nº Documento: 
0180
Fólio: 
93r-93v
Data do documento
Ano: 
1128
Mês: 
7
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 37 (= Cópia B).

(a) In Christi nomine. Hec est testamenti carta atque firmitudinis quam ego Zoleimam Alcarmet sedi Beate Marie firmare iussi de terris Sancti Martini, cultis et incultis, quas accepi ad laborandum per manus Petri abbatis, tali uidelicet federe ut, in quocumque anno, decimam partem fructus, predicte sedi tribuerem. Modo michi, placuit nullo cohercente, sed Deo inspirante, ut de ipsis supradictis terris et de aliis quas ibi adunaui, meo censu comparatis, ut, in quocumque anno, octauam partem fructus, prefate sedi tribuam. Post finem uero meum hoc pacto illas filio meo Stephano et post eum, filio suo remanere iubeo; ita dico, si usque ad obitum meum, michi obediens perstiterit. Si autem filius uel nepos hanc scripturam in aliquo conturbare uoluerit, quisquis fuerit, primum sit excommunicacatus, deinde illis terris careat et in canonicorum iudicio permaneant. Facta confirmationis cartula mense Iulio, Era M.a C.a LXVI.a. Sed nec relinquendum est nec obliuiscendum eiradiga maiordomorum, sed sine ulla rixa, illis tribuatur. Ego, Zoleimam, qui hoc scriptum scribere iussi, cum idoneis testibus confirmo et propria manu roboro.
Tellus archidiaconus adfui, — Dominicus presbiter adfui, — Martinus presbiter adfui, — Petrus presbiter adfui, — Petrus presbiter adfui, — Pelagius diaconus adfui, — Didacus Gondesendiz adfui, — Petrus ts., — Iohannes Menendiz ts., — Martinus Amarelo ts., — Petrus Arroiaz ts.
Iohannes armarius notuit.

Aparato: 

(a) A rúbrica tem uma letra diferente, mas da mesma época, desde quod.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.