T. X. (Testamentum de terris Sancti Martini)

Cartulário:

Nº Documento: 
0037
Fólio: 
19v-20r
Data do documento
Ano: 
1128
Mês: 
7
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 180 (= Cópia C).

(a) In Christi nomine. Hec est testamenti carta atque firmitudinis quam ego Zoleiman Alcarmed sedi beate Marie firmare iussi de terris Sancti Martini, cultis et incultis, quas accepi ad laborandum, per manus Petri abbatis, tali uidelicet federe ut, in quocumque anno, decimam partem fructus predicte sedi tribuerem. Modo michi placuit, nullo coercente, sed Deo inspirante, ut de ipsis supradictis terris et de aliis quas ibi adunaui, meo(b) censu conparatis, ut, in quocumque anno, octauam partem fructus, prefate sedi retibuam. Post finem uero hoc meum pacto illas filio meo Stephano et post eum, filio suo remanere iubeo, ita dico, si usque ad obitum meum, michi obediens prestiterit. Si autem filius uel nepos hanc scripturam in aliquo conturbare uoluerit, quisquis sit, primum sit excommunicatus, deinde illis terris careat et in canonicorum iudicio permaneant. Facta confirmationis cartula mense Iulio Era M. C. LXVI.a. Sed nec relinquendum est nec obliuiscendum eiradica maiordomorum, sed sine ulla rixa, illis tribuatur. Ego, Zoleiman, qui hoc scriptum scribere iussi, cum idoneis testibus confirmo et propria manu robor†o.
Tellus archidiaconus adfuit, — Dominicus presbiter adfuit, — Martinus presbiter adfuit, — Petrus presbiter adfuit, — Petrus presbiter adfuit, — Pelagius diaconus, — Iohannes Armarius notuit, — Didacus Gonsendiz, — Petrus ts., — Iohannes Menendiz, — Martinus Amarelo ts., — Petrus Arroiaz ts.

Aparato: 

(a) A rúbrica original é T. X. Testamentum de terris Sancti Martini é posterior. — (b) Palavra emendada de nostra.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.