Placitum de habitatione monasterii de Rocas ad fratres de Vaccaricia

Cartulário:

Nº Documento: 
0145
Fólio: 
74r
Data do documento
Ano: 
1034
Mês: 
2
Dia: 
10
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Cfr. o documento 126.

(a) Froila presbiter, Vermudus presbiter uobis Tudeildo abbati et fratribus uestris placitum facimus uobis pro scriptura firmitatis quod erit IIII.o Idus Februarii Era LXX.a II.a superacta millesima tale placitum facimus uobis ut habitemus post parte uestra in monasterium Rogas et faciamus uobis directam ueritatem et non faciamus uobis ibi supposita mala nec extraniaturam sed in ueritate permaneamus in uestra fraternitate post uestra parte et de fratribus de Vaccariza. Et si minime fecerimus et isto placito exierimus quomodo pariemus post parte uestra C solidos et remaneat casa sana in iure uestro et casa et monasterium quantum de manibus uestris accepimus. Froila presbiter, Vermudus presbiter in hoc placito manus nostras † † et ego Tudeildus abbas et fratribus meis si uobis illum monasterium tollerimus de uestro iure in uestra uita sine uestra culpa quam uideat concilium que pariamus post parte uestra alios C soldos.
Tudeildus abbas et fratribus meis manus meas † †, — Mauram frater, — Fromarigus frater, — Ansemondus presbiter, — Randulfus presbiter, — Sandinus Gundisaluiz, — Toderedo Eitaz scientiam facimus pro ad diem Sancti Ihoannis adimpleamus placitum. — Froila presbiter et — Vermudus presbiter.

Aparato: 

(a) A rubrica tem uma letra diferente, mas da mesma época, desde ad.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.