T. VIIII

Cartulário:

Nº Documento: 
0036
Fólio: 
19r-19v
Data do documento
Ano: 
1117
Mês: 
1
Dia: 
1
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Cfr. o documento 30.

(a) In nomine Domini. Gundisaluus Dei gratia Colimbriensis sedis episcopus cum consensu canonicorum supradicte sedis facimus cartam stabilitatis uobis fratribus scilicet Osoredo Ramiriz et Menendo et sororibus uestris Sancie et Iuste de illa terra que est in termino Sancti Martini unde confirmatum testamentum habemus in supradicta sede pater uester Ramirus Osoreiz habuit eam et arrumpiuit et propter hoc placet nobis ut uos et tota uestra progenies habeatis illam perhenniter(b) per talem pactum ut semper decimam partem tribuatis episcopo et canonicis supradicte sedis et cum fidelitate nostrum maiorinum recipiatis et si aliquis ex uobis aut de filiis uestris aut etiam de uestra progenie noluerit obseruare istum pactum aut rebellis esse uoluerint ad nos(c) et ad nostros successores omnino totam suam partem perdat et qui obedierit pactum istud habeat illam in perpetuum et hoc dicimus sine ulla occasione hoc est si aliquis ex uobis aut de uestra progenie aliquid defraudauerit et maiorinus noster dixerit ei semel et bis et ter et quater ut corrigat se et ipse noluerit se emendare ut supradiximus omnem suam partem perdat alii qui fuerint fideles et humiles habeant illam sicut superius scriptum est supradicta terra est ultra flumen Mondeci prope uiam que uadit ad illam Sogeira quidam homo Arias Eriz nomine qui erat sapiens de illis terris in eo tempore determinauit eam ante nostram presentiam et ante uos et alii boni homines qui ibi aderant igitur ab hac die ista conuenientia sit stabilis inter nos et uos et nostrorum successorum. Si ego supradictus Gundisaluus episcopus aut nostri canonici aut illi qui post nos uenerint infringere uoluerint uel uoluerimus hunc scriptum firmitudinis non sit nobis licitum sed pro sola audatia conponat uobis illam hoc terram per sententiam et ad iudicem suum iudicatum sicut scriptum est in alia carta quam nobis fecistis. Facta carta conuentionis Kalendas Ianuarii Era M C L.a V. Gundisaluus episcopus cum canonicis Sancte Marie in hoc plazo manus nostras roboramus †.
Martinus prior, Eusebius abba, — Laurentius archidiaconus, — Daniel presbiter notuit, — Menendus Gundisaluiz ts., — Martinus iudex ts., — Artaldus, — Randulfus Zoleimaniz, — Aluitus Reccamondiz ts., — Saluator Fernandiz ts.

Aparato: 

(a) Na rubrica, em letra posterior: Sancti Martini. Em letra ainda mais tardia: carta stabelitatis de terra que est in termino Sancti Martini. — (b) O h encontra-se adicionado na entrelinha. — (c) No alto da coluna: Testamentum.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.