Agnitio intentionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0203
Fólio: 
103v-104r
Data do documento
Ano: 
1025
Mês: 
6
Dia: 
16
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Ad multis quidem est scitum sed non ad paucos manet declaratum. Obinde orta fuit intentio inter Roderigum Guimiriz in sua uoce et de suo[s] heredes contra Cresconium qui calumpniabant illum pro a seruitio et era ille in seruicio et in iure de Oseredo Truitesindiz et de sua mater domna Vnisco et aquerelarunt se ante illum comitem Menendum Gunsaluiz qui [il]lo ipso tempore docebat omnia et mandauit eis ut preessent ante ipsum domnum Oseredo et dedisset eis cum eo ueritatem sicut et dedit per sagionem nomine Gundesindo. Et causatus fuit cum eo Rodericus Goimiriz in sua uoce et de suos heredes et ante iudices prenominati Oseredus Tructesindiz, Menendo Sesnandiz, Gudesteo presbiter, Sesnandus Menendiz et pro sagione Gundesindo et dedit ei Cresconius suum assertorem nomine magister Euenando qui potuisset se deuendicare de ipsa calumpnia per ingenium et eos dederunt testimonias de amborum parte hic in Gundemari et pergerunt pro a lege et pro eis qui erant inter eos in u[er]itate et ordinarunt inter eos ut traucisse ipso Roderico cum suo testimonio per illos colmelos super ipso Cresconio et per suo nocente sicut in iudicato resonat et deuenerunt inde ad particionem et dederunt inde ad domnum Oseredum et suam matrem domna Vnisco in suo iudicato ipso Cresconio et cum I.a filia nada nomine Maria et in iure de ipsos dominos genitas fuerunt de ipso Cresconio alias duas filias nomine Argilo et Odrozia et in nomine Sancte Dei et Indiuidue Trinitatis in Domino Deo eternam salutem amen. Vbi dicit in Dei Domine Vnisco prolis Menendo et Patruina tibi mancip[i]as nostras nobis Maria et Argelo et Otrocia filias Cresconio in Domino Deo eternam salutem amen. Incertum est enim tempus unde quod nos tale ducimus casum quia nec inicium nascendi nobis nec finem ouite nostre scire ualemus quando geniti fuimus et ob hoc seculo migraturi fuerimus. Hanc nos res excitat ut aliquid bene faciamus ut ante Dominum copiosa conueniat mercis admonente nobis illo prouetico quod Esayas uades intonat dicens "Dissolue colligationes impietates, dissolue fasciculos deprimentes, d[i]mitte eos qui confracti sunt liberos et omne onus eorum disrumpe et alium dimitimus unusquisque seruum uel ancillam suam, quia non fecit Dominus unus seruus et alium liberum sed totum hominem Deus liberum fecit"(a). Et idem in psalmis "Exiet spiritus eorum et reuertetur in terra sua in illa die peribunt omnes cogitationes eorum"(b). Obinde ego iam dicta Vnisco tibi mancipias nostras iam supradictas absoluimus uos ab omni nexu et ab omni iugo seruile et ante Dominum libera uoce dicamus "Da Domine quia dedi, miserere quia misericordiam feci"(c). Absoluimus uos ut sitis liberas et ingenuas, agendi, manendi laremque fouendi. Damus atque concedimus uobis pecus uel peculiarem nostrum tam quod habetis uel cum Dei adiutorio augmentare potueritis et non damus uobis alio patrocinio nisi soli Deo et regem celi et diem Sancti Atriani et Natalie ut cor euntes oblatione pro anima uiro meo Tructesindo et de filiis meis Doredo et Patruina. Siquis tamen quod fieri non credimus aliquis homo aut ex propinquis nostris uenerit ad irrumpendum hunc nostrum factum in primis fiat excommunicatus et separatus a fide Christi et cum Iuda traditore habeat participium et pariet reus directos duplatos uel triplatos per singula capita et insuper D solidos per singula capita et aliud ei qui illam urbem imperauerit aliud tantum. Facta agnitio uel firmitatis cartula ingenuetatis XVI.o Kalendas Iulii, Era [M.a] LX.a III.a. Vnisco Nisconi Deo uota in hanc angnitionis uel firmitatis cartula ingenuitatis manus nostras roboramus † † †.
Et audierunt et uiderunt: Aiulfo Trasulfiz conf., — Magister Cresomaro Salomoniz conf., — Guandila presbiter conf., — Gundulfus presbiter conf., — Fafila ts., — Fafila ts., — Godinus presbiter conf., — Froia Didaci conf., — Sancio Erotiz conf., — Sandinus presbiter conf., — Abolfeta conf.

Aparato: 

(a) Is. 58, 6: "Nonne hoc est ieiunium, quod elegi: dissoluere uincula iniqua, soluere funes iugi, dimittere eos, qui confracti sunt, liberos, et omne iugum dirumpere?"; Ier. 34, 10: "Audierunt ergo omnes principes et uniuersus populus, qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque seruum suum et unusquisque ancillam suam liberos, et ultra non dominarentur eis. Audierunt igitur, et dimiserunt"; Gal. 3, 28: "Non est Iudaeus neque Graecus, non est seruus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim uos unus estis in Christo Iesu". — (b) Psal. 145, 4: "Exibit spiritus eius, et reuertetur in terram suam; in illa die peribunt cogitationes eorum". — (c) Luc. 6, 38: "date, et dabitur uobis…"; Mat. 5, 7: "Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur".

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.