Carta uenditionis de hereditate in uilla Gundiuadi

Cartulário:

Nº Documento: 
0196
Fólio: 
100r-100v
Data do documento
Ano: 
1037
Mês: 
2
Dia: 
24
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Dei nomine. Ego Exemena prolis Fredenandi una cum filia mea nomine domna Maior placuit nobis asto animo et prona mente et propria nostra uoluntate, non pertimescentis metum nec suadente articulo sed propria nobis accessit uoluntas ut faceremus tibi Falaph sicut et facimus cartulam uenditionis de hereditate nostra propria que habemus in uilla Gundiuadi et in uilla Rial subtus alpe mons Custodias discurrente riuulo Leza territorio Portugalense. Et habuimus illam hereditatem de parte de nostra ancilla nomine Gutina filia Martino et fuit ipsa ancilla de susceptione parentum meorum et euenit michi in portione inter meos fratres. Damus uobis suam hereditatem integram per ipsas uillas nominatas cum quantum ipse obtinet uel ad prestitum hominis est ubi illam potueritis inuenire per suis locis et antiquis terminis et accepimus de uobis precium aderato et nominato I.a pellis aninia integra et alia media qua ipse nobis bene complacuit. Vos dedistis et nos presentes accepimus et de ipso precio apud uos nichil remansit in debito. Habeatis uos illam firmiter et omnis posteritas uestra aut cuius tradita fuerit de manibus uestris ita ut de hodie die et tempore fiat ipsa hereditas de iure nostro abrasa et in iuri uestro dominio fiat tradita et confirmata. Siquis tamen quod fieri non credimus aliquis homo uen[er]it uel uenerimus aut nos aut propinquis nostris aut extraneis ad irrumpendum contra hanc cartulam uenditionis que nos in iudicio deuendigare non potuerimus post parte uestra aut uos in uoce nostra habeatis licentiam apprehendere de nobis quantum in cartula resonat duplatum uel quantum a uobis fuerit meliorata et uos perpetim habiturum. Facta cartula uenditionis die erit VI Kalendas Marcii, Era LXX.a V.a superacta millesima. Exemena filia Fredenandi et Ieluira una cum genita mea(b) in hac cartula uenditionis manus nostras roboramus † †.
Qui presentes fuerunt: Sarrazina domna conf., — Vermudus Fredenandiz ts., — Didacus Soariz conf., — Pelagius Numnezi conf., — Adefonsus Egarediz conf., — Petrus Iben Falifa quos uidi, — Petrus Fromarigiz quos uidi, — Quetenando quos uidi, — frater Froila quos uidi, — Frater Rodericus quos uidi.
Ansemondus notuit.

Aparato: 

(a) O sintagma in uilla da rubrica é posterior. — (b) O texto está completo, apesar de existir um espaço em branco no documento.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.