Testamentum de Caualion

Cartulário:

Nº Documento: 
0044
Fólio: 
22r-22v
Data do documento
Ano: 
1109
Nota: 

1109-1128. A data crítica corresponde ao episcopado de D. Gonçalo Pais, que é um dos donatários.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Dei nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Hec est karta testamenti quam feci ego Rodrigo Isberniz et uxor mea Eileuba Astrufiz de omnia nostra hereditate que habemus de auorum uel parentum nostrorum in uilla que dicitur Caualionem. Damus atque concedimus illam cum suis terminis et locis antiquis ad loci illius Sancte Marie sedis Colimbrie et ad episcopum damus Gundisaluum pro remedio animarum nostrarum et parentum nostrorum quomodo conclude per illa Serra Sicca et discurrentes aquas per ad flumen Pauia et de alia parte per riuulo Calazos quomodo ex parte cum Ecclesiola usque in Pauia et nos dum uita uixerimus teneamus illam et reddamus de illa hereditate duos modios uni ex anni et filii nostri similiter et post obitum nostrorum relinquamus illam ad locum illius Sancte Marie. Qu[o]d si nos aut aliquis homo uenerit tam propinquis quam extraneis et hunc factum nostrum infringere uoluerit sit excommunicatus ab ecclesia catholica et segregatus a consortio omnium sanctorum et in eterna dampnatione sit perhemptus cum Iuda traditore absque ulla remissione et insuper pariat ipsam hereditatem duplatam ad quem tenuerit illam sedem et iudicatum nobis famulos Dei Rodrigo et uxori mee Eileuba in hac cartula series testamenti tibi Gundisaluo episcopo coram testibus manus nostras † † roborauimus.
Qui presentes fuerunt(b).

Aparato: 

(a) Na margem direita: Testamentum de Caualion quod fecit Rodericus Isberniz. — (b) As testemunhas não figuram no documento.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.