De Palmaz

Cartulário:

Nº Documento: 
0039
Fólio: 
20v-21r
Data do documento
Ano: 
1133
Mês: 
2
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In nomine Sancte et indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Egas Moniz et uxor mea Dordia Pelaiz placuit nobis spontanea mente et propria uoluntate ut faciamus cartam contramutationis(b) ad Sanctam Mariam(c) sedis Colimbrie de hereditate nostra propria quam habemus de comparadela et habet iacentiam in loco predicto quem uocant Palmaz flumine Camia territorio Colimbrie. Damus illam hereditatem quantum inde ad nos pertinet tam ecclesiasticam quam laicam tam intus quam foris adhuc aliam medietatem de una ecclesia in Fabregas cum suos passales et pro illas uineas de Sancta Maria de Carcari duos tanto campo damus illam hereditatem uobis pro alia hereditate quam uocant Sancta Maria de Carcari et istam hereditatem damus illam per suis locis nouissimis et antiquis casas, uineas, campos, terras ruptas uel inruptas, aquas, exitus montes et fontes damus illam hereditatem per ubi illam inuenire potueritis. Habeat illam hereditatem Sancta Maria(c) sicut sursum resonat temporibus cunctis seculorum et de hodie die sit de iure nostro rasa et ad Sanctam Mariam(c) sedeat tradita atque confirmata. Si uero aliquis homo uenerit uel ego tam de meis quam de extraneis tam filiis quam nepos et istam cartam irrumpere uoluerit pro benedictione recipiat maledictionem et insuper sedeat excommunicatus et maledictus et a limine sancte ecclesie separatus et cum Iuda traditore participium habeat amen et insuper pariat X.em auri talenta. Facta carta transmutationis mense Februario Era M.a C.a LXX.a I.a. Ego Egas Moniz et uxor mea Dordia Pelaiz in hanc cartam manus nostras roboramus et laudamus et confirmamus.
Qui presentes fuerunt: Alfonsus ts., — Menendus ts., — Petrus ts.
Pelagius frater notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica fica na margem esquerda. No alto da coluna, em letra posterior: Palmaz. — (b) Palavra com a sílaba tra sopontada. — (c) Palavra emendada de Sancte Marie.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.