Carta uenditionis de illa hereditate de Ducio

Cartulário:

Nº Documento: 
0054
Fólio: 
26v
Data do documento
Ano: 
1103
Mês: 
11
Dia: 
29
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 264 (= Cópia C).

(a) In Dei nomine. Ego, nos, nominibus Vermudo Oriz. Id[e]o placuit nobis, per bona pace et uoluntate, asto animo et prona mente, ut faceremus uobis, Mauricio episcopo, sicut et facimus, cartam de hereditate nostra propria quam habuimus de comparadea et illa hereditate de casal de Dociu illa uarzena, quomodo ex parte de la aqua, ata casal de Dociu. Damus uobis illam hereditatem ad integrum et accepimus a uobis precium, id est, XXX.a solidos: tantum nobis et uobis placuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum. Vos dedistis et nos accepimus, ita ut, de hodie die uel tempore, sit ipsa hereditas abrasa de iure nostro et in uestro confirmata. Habeatis uos illam firmiter in diebus uestris, cum suis aprestanciis, iuri quieto, temporibus seculorum. Et si aliquis homo uenerit, uel uenerimus ad irrumpendum uel calumpniandum, et nos in concilio deuindigare non potuerimus aut noluerimus post uestra parte, que pariet aut uos aut qui uestra uoce pulsauerit ipsat hereditatem duplatam uel quantum a uobis fuerit meliorata et iudicatum. Facta carta uenditionis notum, die erit III.o Kalendas Decembris Era M.a C.a X.v.a I.a. Ego, Vermudus Oriz, et uxor mea, Adosinda, uobis, Mauricio episcopo, in hanc cartam manus nostras † † roborauimus.
Pro testibus qui fuerunt: Onorigu ts., — Pelagius ts., — Gunsaluus ts.
Vermudus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) A mão da rubrica, desde de illa, é diferente e posterior.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.