Carta uenditionis de hereditate de Ducio

Cartulário:

Nº Documento: 
0264
Fólio: 
123v-124r
Data do documento
Ano: 
1103
Mês: 
11
Dia: 
29
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 54 (= Cópia B).

(a) In Dei nomine. Ego, nos, nominibus Vermudo Oriz. Ideo placuit nobis, per bona pacis et uoluntas, asto animo et prona mente, ut faceremus uobis, Mauricio episcopo, sicut et facimus, carta de hereditate mea propria quam habui de conparadea et illa hereditate de casal de Dociu illa uarzena, quomodo expartet de illa aqua, ata casal de Dociu. Damus uobis illam hereditatem ad integro et accepimus de uobis precium, id est, XXX solidos: tantum nobis et uobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum. Vos dedistis et nos accepimus, ita ut, de hodie die uel tempore, sit ipsa hereditas de iure nostro abras[a] et in uestro confirmata. Habeatis(b) uos illam firmiter in diebus uestris, cum suis aprestanciis, iure quieto, temporibus seculorum. Et si aliquis homo uenerit, uel uenerimus ad inrumpendum uel calumniando, et nos in concilio deuindicare non potuerimus aut autorizare noluerimus post uestra parte, ut pariat uobis aut qui uestra uoce pulsauerit ipsa hereditate duplata uel quantum fuerit meliorata et iudicato. Facta carta uendicionis notum, die erit III.o Kalendas Decembris Era M.a C.a X u.a I.a. Ego, Vermudus Oriz, et uxor mea, Adosinda, uobis, Mauricio episcopo, in hanc cartam manus nostras ro † † borauimus.
Qui presentes fuerunt: Onorigu ts., — Pelagius ts., — Gundisaluus ts.
Vermudus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, em letra diferente mas da mesma época, desde de hereditate. — (b) A letra b encontra-se adicionada na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.