[Testamentum]

Cartulário:

Nº Documento: 
0065
Fólio: 
33r
Data do documento
Ano: 
1167
Mês: 
11
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Era M.a CC.a V. mense Nouembris. Ego Eluira de Sidi in infirmitate mea mando dare pro anima mea et parentum meorum meum habere. In primis ad Sanctam Mariam istam meam domum que est iusta domum Sesnandi Mealia quantum ibi ego habeo tali pacto ut meus abbas Petrus Beler presbiter habeat illam in tota sua uita et post suam mortem remaneat in Sancta Maria liber ad Mariam Mozaraua meum mantum; ad domnam Ausendam meam pellem; ad meam netam meum feltrum et meum plumazo; ad mulierem que me curat IIII.or manus de lino et una tauca et meos zapatos. Et hoc fiat per manus mei abatis et don Laurencii et hanc meam mandationem nullus sit ausus corrumpere neque aliter inde facere neque germanum neque suprini nec suprine neque alius de meis nepotibus nec de extraneis habeant potestatem super istam meam mandationem. Et quicumque de illis meis parentibus uel de extraneis aliud inde facere uoluerit quantum inquisierit tantum in duplum componat sedi Sancte Marie et meo abbati et domino terre aliud tantum et insuper habeat meam maledictionem. Ego Eluira de Sidi roboro et hec sig † na confirmo istam cartam semper ualeat.
Qui presentes fuerunt: Iohannes Pelaiz ts., — Iohanne Arias ts., — Petrus Mozaraue ts., — Laurentius Tendaro ts., — Gonsaluus Mercham ts., — Saturninus subdiaconus adfuit ts.
Petrus presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.