[Carta donationis]

Cartulário:

Nº Documento: 
0066
Fólio: 
33r
Data do documento
Ano: 
1188
Mês: 
3
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notum sit omnibus quia ego Pelagius Christofori et uxor mea Bona Petriz tenemus unam uineam confraternitatis de Sepulchro qua uinea est in Coselias quam uendimus uobis. Et damus pro illa uinea ad confraternitatem predictam aliam nostram uineam quam habemus in Monte Rubeo iusta uineam Sancte Crucis et de Petro Petreiro tali pacto ut teneamus istam uineam in nostra uita et post nostrum obitum noster(a) filius Martinus si fuerit clericus et post mortem eius remaneat in sede Sancte Marie iure perpetuo. Si uero interim uoluerint restituere confraternitatem que modo destituta est statim accipiant ipsam uineam uidelicet de Monte Rubeo. Facta carta mense Marcii(b) Era M.a CC.a XX.a VI. Nos prefati qui hanc cartam fieri precepimus roboramus et hec sig † † na(c) facimus.
Qui presentes fuerunt: Senior adfuit, — Dominus prior adfuit, — Iohannes presbiter Cidiz adfuit, — Ciprianus presbiter Iohannis adfuit, — Gunsaluus Filu ts., — Dominicus Ramiriz ts., — Petro Mouriscu ts., — Martinus Vimariz ts., — Egas Petrarius ts., — Gonsalu Dabuiz ts., — Isaac filius Belide ts., — Chicu Filius nomen Bonum ts., — Azeri filius Cidi ts.
Martinus notuit.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de nostrum com o m riscado. — (b) Palavra emendada de Maii. — (c) Palavra emendada de signa † † na.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.