Testamentum de Tauaredi

Cartulário:

Nº Documento: 
0067
Fólio: 
33v
Data do documento
Ano: 
1191
Mês: 
11
Dia: 
8
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

C) B. N. L. — Iluminados, n.º 98 (cart. séc. XIII), fl. 64.
D) T. T. — Gav. 9, m. X, n.º 27, fl. 4v. (traslado do séc. XIII).
E) T. T. — Sé de Coimbra, Docs. Régs., m. I, n.º 24 (traslado de 17-VII-1360).

(a) In Dei nomine. Hec est karta donationis et perpetue firmitudinis quam facio ego Sancius Dei gratia Portugalensis rex una cum uxore mea regina domna Dulcia et filiis et filiabus meis ecclesie Sancte Marie de Colimbria de uilla illa que uocatur Tauaredi que sita est in ripa maris. Damus igitur ecclesie memorate uillam scilicet quicquid nos in ipsa habemus tali conditione ut canonici Sancte Marie habeant eam iure hereditario in perpetuum pro anniuersario meo et mandamus firmiter ut nunquam maiordomo noster uel alicuius uassali nostri habeat potestatem intrandi in eam uel aliquid ibi faciendi quod sit contra uoluntatem canonicorum sed canonici eam habeant libere absque aliqua regia uel episcopali exactione et hoc facimus amore beate et gloriose semper Virginis Marie et spe future remunerationis. Quicumque ergo hoc factum nostrum ecclesie Sancte Marie integrum obseruauerit et inuiolatum sit benedictum a Deo amen. Qui uero illud infringere uoluerit sit maledictus et quicquid fecerit totum in irritum deducatur. Facta karta testamenti VI Idus Nouembris in Era M.a CC.a XX.a VIIII. Nos supranominati reges qui hanc kartam fieri mandauimus coram testibus subscriptis eam roboramus † † † † † † † † † †.
Qui afuerunt: comes domnus Menendus maiordomus curie conf., — domnus Petrus Alfonsi conf., — domnus Ihoannes Fernandi pretor Colimbrie conf., — Petrus Menendi dapifer regis conf., — Egas Pelaiz ts. conf., — domnus Osorius ts. conf., — Martinus Bracarensis archiepiscopus conf., — Martinus Portugalensis episcopus conf., — Iohannes Visensis episcopus conf., — Suerius Vlixbonensis episcopus conf., — Pelagius Elborensis episcopus conf., — Suarius Suarii ts.
Iblianus notarius domini curie(b) regis scripsit.

Aparato: 

(a) A rubrica está na margem esquerda. — (b) Palavra riscada.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.