Noticia de uillis Vacaricie inuentarius inter Vaugam et Mondecum Era M.ª C.ª II.ª

Cartulário:

Nº Documento: 
0073
Fólio: 
36r
Data do documento
Ano: 
1064
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notum facimus de uillas que sunt de monasterio Vacariza inter Vauga et Mondeco territorio Colimbrie id sunt: Villa Noua que fuit de Gundisaluo Moniz et testauit eam filius suus Froiula Gunsaluiz ad Vacarizam, uilla de Muzarros cum sua ecclesia que fuit de abbate Louegildo ab integro per suis terminis, ecclesiam uocabulo Sancti Cucuuati cum adiectionibus suis, uillar de Correixe cum sua ecclesia uocabulo Sancti Martini et in Sangalios uilla que fuit de Elias Exalaba ubi se Auellanas infundit in Certoma, uilla Barriolo cum ecclesia uocabulo Sancti Mametis cum adiectionibus suis, uilla Moronganos ad integrum, uilla Tamengos cum sua ecclesia uocabulo Sancti Petri que fuit de abba Gaudio, uilla Orta ad integrum, uilla Arinios, uilla Ventosa integra, uinea de abba Lodemiro hic in Ventosa, uilla Cepiis integra, uilla Eilantes integra cum sua ecclesia uocabulo Sancti Felicis, in uilla Alphauara ecclesia uocabulo Sancti Christofori, in uilla Mortede ecclesia uocabulo Sancta Maria cum adiectionibus suis et in uilla de magistro Montagueime monasterio uocabulo Sancti Petri, uilla Freixenede ad integrum, ecclesiam uocabulo Sancta Eolalia in ripa Certome, uilla Vimeneira ad integrum, monasterium de Lauredo ad integrum, Sancta Christina cum adiectionibus suis, uilla Canelas ad integrum, uilla de Luso que fuit de abba Noguram cum sua ecclesia uocabulo Sancti Tome, ecclesia uocabulo Sancto Pelagio de Varzenas, monasterium de Trasoi quod fuit de abba Trasoi, Sancta Christina de Mortalago, monasterium de Sourio ad integrum, ecclesia Sancti Saluatoris de Colimbria.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.