Carta uenditionis quam iussimus facere ego Gunsaluus Pelagii et mea uxor

Cartulário:

Nº Documento: 
0076
Fólio: 
36v
Data do documento
Ano: 
1169
Mês: 
9
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Hec est carta uenditionis et firmitudinis quam iussimus facere ego Gunsaluus Pelagii et uxor mea Maria Martini et eius soror Susanna Martini uobis domno Michaeli Colimbriensi episcopo et Sancte Marie sedi de illa herentia quam euenit nobis ex parte patris nostri et est prope Sanctam Iustam. Damus inde uobis totam nostram herentiam per ubi eam inueneritis pro precio quod a uobis accepimus scilicet I morabitinum et VI denarios quia tantum nobis et uobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum pro dare nobis. Habeatis uos illam herentiam per ubi eam inueneritis et omnes successores uestri et faciatis de ea quicquid uobis placuerit in perpetuum. Siquis uero de nostris uel de extraneis uenerit uel uenerimus qui hanc cartam irrumpere uoluerit quisquis fuerit quantum inquisierit tantum uobis in duplo componat et domino terre aliud tantum et quantum fuerit meliorata. Et si nos in concilio uenerimus et eam uobis auctorizare noluerimus uel non potuerimus tunc simus nos constricti donec reddamus uobis eam sicut superius diximus. Facta carta mense Septembrio Era M.a CC.a VII.a. Nos supranominati qui hanc cartam facere iussimus coram idoneis testibus nostris manibus roborauimus et hec signa † † † fecimus.
Qui presentes fuerunt: Suerius Venegas ts., — Petrus Paaiz ts., — Ihoannes Reiali presbiter conf., — Petrus Sancii archidiaconus conf., — Petrus Venegas ts., — Abbade ts., — Gunsaluus Pungelo ts.
Alfonsus acolitus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.