Petitio populandi monasterium Trasoi

Cartulário:

Nº Documento: 
0077
Fólio: 
36v-37r
Data do documento
Ano: 
1098
Mês: 
12
Dia: 
17
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Omnipotentis Domini Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Arias Didaz et Pelagius Didaz et Vermudus Iben Ildras et Froiula Ihoanniz cum ceteris nostris sociis placuit nobis a recto animo et mente sana nullamque artem tenendo sed directo corde ut uenissemus ad episcopum domnum Cresconium petere monasterium quod dicitur Trasoi quia est testamentum Sancti Vincenti uocabulo Vaccarice sub monte Buzacco ut ibi populassemus et edificassemus ad partes monasterii. Ille autem iussit nobis ire et co[n]silium petere ad priorem domnum Salomonem qui sub sua manu tunc illud monasterium regebat sicut et uenimus et accepimus illud de sua manu pro edificare et populare siue et plantare per ubi suum terminum inueniremus et de omnibus que ibi adquirere potuerimus reddamus VIII.am partem ad ipsum monasterium de Vaccariza pro censu insuper decimas et primicias de quanto fructu in ipso loco laborauerimus siue in nostris hereditatibus habuerimus et non recipiemus super nos alium seniorem nisi qui illum monasterium tenuerit sine arte et sine ulla fraude. Et non sit nobis licentia donandi neque uendendi in aliam partem sed ad ipsum monasterium sicut est aliorum testamentorum. Deinde nos supradicti Arias Didaz et Pelagius Didaz Vermudo Ildraz et Froiula Ihoanniz tibi Salomoni qui iubente episcopo domno Cresconio de tua manu ipsum monasterium accepimus. Si quod supradictum est minime imple[er]rimus et inde aliter fecerimus aut uestram hereditatem dimitere aut in alia parte extraneare uolu[er]imus pariemus ad uestram partem uel qui ipsum monasterium tenuerit C soldos pro sola presumptione et ad seniorem patrie aliud tantum. Facta carta placiti XVI.a Kalendas Ianuarii sub Era M.a C XXX.a VI.a. Nos autem Arias et Pelagius siue Vermudus et Froiola tibi priori predicto manus nostras in hac carta roborauimus † † † †.
Qui uiderunt: Didacus presbiter conf., — Ihoannes Godiniz conf., — Olid Frater conf., — Menendus Scapiz ts., — Aluitus ts., — Menendus ts., — Gunsaluus ts., — Fagildo ts.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.