Carta altercationis que fuit orta inter episcopum domnum [Bernaldum] et inter filios eiusdem ecclesie Aluitum et Petrum et Nunum

Cartulário:

Nº Documento: 
0083
Fólio: 
41r-41v
Data do documento
Ano: 
1112
Nota: 

1112-1128. A data crítica obtém-se a partir do episcopado de D. Gonçalo Pais (1109-1128) e do governo de D. Teresa (1112-1128). Cfr. P.e Miguel de Oliveira, As paróquias rurais…, p. 436 e 426 respectivamente.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) Orta est altercatio inter episcopum domnum Gundisaluum Colimbriensis ecclesie et inter tres filios eiusdemque ecclesie, scilicet: Aluitum Aluitiz et Petrum Aluitiz et Nunum Pelaiz ex parte uille Ventose uidelicet et de portione predicte uille quam relinquerant in testamento predicte sedis et Vaccarice cenobio per medium Ihoannis Iustiz et uxor sua Maior Sisirikiz et deuenerunt inde ad iudicium ante infantem domnam Tarasiam regis domni Ildefonsi filiam et deuendicauit eam predictus episcopus cum suis canonicis per exquisitionem et iudicium semel et bis in presentia iam dicte infantis. Deinde supranominati Aluitus et Petrus et Nunus rogauerunt iam nominatum episcopum et canonicos ut in uita eorum concederent illis porcionem predicte uille. Episcopus uero consentientibus canonicis ad quos porcio illa pertinebat mesericordia motus concessit predictam porcionem tali pacto ut dum uixerint possideant, post mortem autem uniuscuiusque reuertatur predicte sedi et iam dicto cenobio nullo(b) herede succedente scilicet pars uniuscuiusque ita dum tenuerint eam tam de ea quam de suis laboribus decimam predicte sedi eiusdemque uicario presente per singulos [annos] remota omni occasione donent. Nos supradicti Aluitus et Petrus et Nunus quod suprascriptum est confirmamus.
Gundisaluus supradictus episcopus conf., — Martinus prior conf., — Sisnandus armarius conf., — Dominicus presbiter conf., — Daniel presbiter conf., — Aluitus Sindini conf., — Pelagius presbiter conf., — Rodricus presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Ihoannes presbiter conf., — Iulianus diaconus conf., — Nunus diaconus conf., — Pelagius diaconus conf., — Petrus diaconus conf., — Martinus subdiaconus conf., — Christoforus subdiaconus conf.

Aparato: 

(a) Na rubrica, o nome Bernaldum, que foi raspado, não é seguro, mas os vestígios que restam parecem indicar que é a leitura correta. — A letra n encontra-se adicionada na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.