Testamentum quod fecit Argemondus Sindiniz ad Vaccarizam

Cartulário:

Nº Documento: 
0086
Fólio: 
42v
Data do documento
Ano: 
1047
Mês: 
12
Dia: 
20
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A doação é feita uobis domno Iohanni, a quem nenhum outro documento do mosteiro da Vacariça se refere.

In nomine Domini Nostri Ihesu Christi. Ego Argemondo Sindiniz placuit mihi pro bone pacis uoluntate ut facerem uobis domno Ihoanni una cum fratribus uestris textum scripture firmitatis de una uarzena cum suo pomar et cum sua uinea et alia ua[r]zena de sub rego cum suas mazanarias et alio agro de Monte de Roderico super illa uia et illa casa cum suo plantato cum quantum que ibidem est ad prestitum hominis et ille ortale de sub turre cum suo plantato et quantum ego potuero augmentare in cunctis diebus meis firmiter possideatis uos domnus Ihoannes et fratres uestri que sedeat pro remedio anime mee. Et si aliquis homo uenerit contra hunc factum nostrum ad irrumpendum in primis sit excommunicatus et cum Iuda traditore habeat mansionem in eterna dampnatione et hunc factum nostrum habeat firmitatem notum die quod erit XIII.o Kalendas Ianuarias Era M.a LXXX.a IIIII.a. Ego Argemondus hoc testamentum manu mea conf.
Qui presentes fuerunt: Eita Vermuiz ts., — Gudesteo Vermuiz ts., — Anderias Iberanderias conf., — Gimara Aluitiz manu mea conf., — domnus Armaldiz conf.
Guttierre quasi presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.