Testamentum de ecclesia Sancti Saluatoris de Brainellas et de ecclesia de Ventosa quam prior domnus Martinus fundit et edificauit

Cartulário:

Nº Documento: 
0085
Fólio: 
42r-42v
Data do documento
Ano: 
1092
Mês: 
7
Dia: 
8
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) Sub Christi nomine. Ego Bellith Iustiz simul cum uxore mea Bellita facimus cartam testamenti tibi Martino Simeonis presbitero de ecclesia que uocatur Sancti Saluatoris in uilla Brainellas et de ecclesia Sancte Marie que est in uilla Ventosa damus tibi ipsas ecclesias per totos suos terminos et quantum ad eas pertinet quod ad prestitum hominis est et in illos barrios de Brainellas hereditatem quantam possint arare duos boues tempore Verni et Autuni ut habeas et possideas illas iure hereditario in omni uita tua et secundum tuam uoluntatem facias et des illas hominibus qui eas bene construant et bonum edificium et plantationes ibi faciant suum posse. Post mortem uero tuam restituas cum omnibus edificiis suis pro remedio animarum nostrarum ad locum in quo corpora nostra sepeliri iubemus id est in ecclesia noua. Facta testamenti karta VIII.o Idus Iulii Era M.a C XXX.a. Ego Bellitus una cum uxore mea Bellita in hoc scriptum manus nostras roboramus † †.
Qui presentes fuerunt: comes Martinus Moniz sciens conf., — aluazir domno Menendo conf., — aluazir domnus Zacarias conf., — Mauram Menendi conf., — aluazir domnus Midus conf., — Pelagius Eriz conf., — Lupus Santius ts., — Simeon Fortuniz ts., — Saluador ts.
Sesnandus scripsit.
Sebastianus ts., — episcopus domnus Cresconius conf.

Aparato: 

(a) Desde quam prior, a rubrica está na margem direita e em letra coeva.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.