Donationis carta de Algeiara

Cartulário:

Nº Documento: 
0092
Fólio: 
44v
Data do documento
Ano: 
1078
Mês: 
8
Dia: 
20
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Dominis inuictissimis ac triumphatoribus laureatis Sancte Marie semper Virginis et genitricis Domini et duodecim apostolorum et martirum et uirginum et confessorum. Ego famulus Dei Donello do atque concedo ad arcisterio ut Vacariza ad uocabulo Sancti Vincenti de V tallos III.a integra cum sua uida et de illa uinea IIII.a integra per ubi illa concludit et habet iacentiam in Algeiara pro remedio anime mee ad monachos et ad fratres qui uitam sanctam perseuauerint h[abe]ant et possideant et non damus ibi licentiam ad filios nec ad filias nec ex progenie mee qui ipsum quod sursum sonat in testamentum qui non intemptet illos nec irrumpet illum ut qui temptauerit uel irrumperi[t] in primis fiat excommunicatus et cum Iuda traditore habeat participium in dampnatione iudicio et habeat anathema arenada hic est non resurgat in diem iudicii et quantam temptauerit uel infringerit que pariet illi duplatum et insuper C solidos. Nodum die quod erit XIII.o Kalendas Sebtembris Era M.a C.a XVI.a. Ego Donellus in hoc testamentum manus(a) meas roboraui.
Qui presentes fuerunt: Auriol ts., — Ramirus ts., — Face Bona presbiter ts., — Marcus presbiter conf.
Pelagius presbiter notuit.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de manum.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.